Haec pagina emendata et bis lecta est
M EM VTTAM O 2. 181
Nullum incantamentum efficacius, quam morum probitas cum suavitate coniuncta.
- xa. Ego tali marito blandiri non possum.
- eu. At hoc tua refert, ut desinat esse talis. Si Circes artibus posses maritum vertere in suem aut ursum, faceres?
- xa. Nescio.
- eu. Nescis? An malles habere suem maritum, quam hominem?
- xa. Equidem malim hominem.
- eu. Age, quid si Circes artibus posses ex temulento reddere sobrium, ex prodigo frugalem, ex cessatore diligentem, nonne faceres?
- xa. Plane facerem: sed unde mihi istae artes?
- eu. Atqui istas artes habes in te, si modo velis adhibere. Tuus, velis nolis, sit oportet. Quo meliorem eum reddideris, hoc magis consulueris tibi. Tu tantum oculos habes defixos in illius vitia, eoque tibi exaggerant odium; et hac ansa tantum arripis illum, qua teneri non potest. Illa potius contemplare, quae bona sunt in illo; et hac ansa prehende illum, qua teneri potest. Antequam illi nuberes, tempus erat expendendi, quid haberet malorum. Oportebat enim non oculis solum, verum etiam auribus maritum deligere: nunc medendi tempus est, non accusandi.
- xa. Quae mulier unquam auribus cepit maritum?
- eu. Oculis capit, quae nihil aliud spectat, quam corporis formam: auribus, quae diligenter observat, quid fama de ille praedicet.
- xa. Pulchre mones, sed sero.
- eu. At non serum est studere corrigendo marito. Ad eam rem conducet, si quid pignoris ex te natum fuerit viro.
- xa. Iam natum est.
- eu. Quando?
- xa. Iam pridem.
- eu. Quot menses sunt?
- xa. Ferme septem.
- eu. Quid ego audio? Tu nobis trimestris foetus iocum renovas?
- xa. Nequaquam.
- eu. Ita necesse est, si tempus a nuptiarum die supputas.
- xa. Imo ante nuptias fuerat mihi cum eo colloquium.
- eu. An ex colloquio nascuntur pueri?
- xa. Forte solam nactus, coepit alludere, titillans axillas, ac latera, quo me provocaret ad ri-