Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/207

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

182 UXOR

sum. Ego non ferens titillationem, me resupinabam in lectum; ille incumbens figebat oscula, nec satis scio, quid egerit praeterea: certe paucis post diebus uterus coepit intumescere.

eu. I nunc, et maritum contemne; qui si lusitans gignit liberos, quid faciet, quum serio rem aget?
xa. Suspicor et nunc me gravidam esse.
eu. Euge contigit felici fundo bonus cultor.
xa. Hac in parte plus praestat, quam vellem.
eu. Ista querela tibi cum paucis uxoribus est communis. Sed inter vos intercesserat pactum connubiale?
xa. Intercesserat.
eu. Levius igitur peccatum est. Estne proles mascula?
xa. Est.
eu. Illa vos rediget in gratiam, si tu vel paullulum temet accommodes. Quid alii praedicant de tuo marito sodales, et quibuscum habet commercium foris?
xa. Praedicant eum esse moribus commodissimis, comem, liberalem, amicum amico.
eu. Et ista mihi bonam spem faciunt, illum fore qualem volumus.
xa. At mihi uni talis non est.
eu. Sed tu te illi praebeto, qualem dixi; meque pro Eulalia voca Pseudolaliam, nisi tibi quoque talis esse coeperit. Quin et illud cogita, illum adhuc iuvenem esse, nondum opinor egressum annos viginti quatuor: nondum novit, quid sit esse patremfamilias. Iam non est tibi cogitandum de divortio.
xa. At frequenter cogitavi.
eu. Verum ea cogitatio quando tibi inciderit in mentem, primum reputa tecum, quam nihili res sit foemina divulsa a viro. Summum decus matronae est, morigeram esse suo coniugi. Ita natura comparatum est. Ita voluit Deus, ut mulier tota pendeat a viro. Tantum cogita id quod res est: maritus est, alius non potest obtingere. Deinde veniat in mentem puellus ille duobus communis. Quid de illo statues? Auferes tecum? fraudabis maritum sua possessione. Relinques apud illum? spoliabis te ipsam eo, quo nihil habes carius. Postremo dic mihi, habesne, quae tibi male velint?
xa. Ha-