Haec pagina emendata et bis lecta est
MEM VITJM 0 2. 183
beo novercam germanam; praeterea socrum huic simillimam.
- eu. Adeo tibi male volunt?
- xa. Cuperent extinctam.
- eu. Et istae tibi fac ut in mentem veniant. Quid enim illis possis facere gratius, quam si videant te divulsam a marito, viduam, imo plus quam viduam vivere? Nam viduis licet alteri nubere.
- xa. Equidem probo tuum consilium, sed taedet diutini laboris.
- eu. At reputa, quantum laborum sumpseris prius, quam hunc psittacum docueris quaedam humana verba sonare.
- xa. Plurimum profecto.
- eu. Et piget operam sumere in fingendo marito, quicum perpetuo suaviter degas aetatem? Quantum laboris sumunt homines, ut equum sibi commodum reddant? et nos pigebit adlaborare, ut maritis utamur commodioribus?
- xa. Quid faciam?
- eu. Iam dixi. Cura ut domi niteant omnia, ne quid sit molestiae, quod illum exigat ex aedibus. Tu te illi comem praebe, semper interim memor reverentiae cuiusdam, quam uxor debet marito. Absit tristitia; sed absit et petulantia: nec putida sis, nec lasciva. Sit apparatus domi lautus. Nosti palatum mariti: quod illi suavissimum est, id coquito. Quin etiam iis, quos ille amat, comem et affabilem te praebeto. Hos frequenter ad convivium voca. In convivio facito, ut laeta plenaque hilaritatis sint omnia. Denique si quando ille vino laetior pulsabit suam testudinem, tu voce accinito. Sic assuefacies maritum manere domi, et minues impensas. Sic enim ille cogitabit tandem: Nae ego insigniter insanio, qui foris magna rei famaeque iactura victitem cum scorto, quum domi habeam uxorem multo lepidiorem, meique amantiorem, apud quam nitidius ac lautius accipi liceat.
- xa. An credis successurum, si tentem?
- eu. Me vide. Ad me recipio. Interim et maritum tuum aggrediar; admonebo et illum sui officii.
- xa. Laudo consilium; at vide ne quid huius rei suboleat ipsi: misceret coelum terrae.