Haec pagina emendata et bis lecta est
14 PERCONT. REDUCEM.
quacioribus.
- cl. In tali ludo facile discimus loqui. Sonasne probe sermonem Gallicum?
- ba. Imo et Latinum sono Gallice.
- cl. Numquam igitur scribes bona carmina.
- ba. Cur ita?
- cl. Quia periit tibi syllabarum quantitas.
- ba. Mihi satis est qualitas.
- cl. Quid? estne Lutetia immunis a pestilentia?
- ba. Non est, sed perpetua non est: aliquando remittit sese, mox recrudescit; nonnunquam intermittitur, deinde recipit sese.
- cl. Non sat erat malorum, ubi bellum est?
- ba. Erat, nisi secus esset visum superis.
- cl. Annonae caritatem istic esse oportet.
- ba. Imo penuriam. Omnium rerum illic inopia est, praeterquam sceleratorum militum. Bonorum virorum illic est mira vilitas.
- cl. Quid accidit Gallis, ut bellum suscipiant cum aquila?[1]
- ba. Quia movet illos exemplum scarabei, qui non cessit aquilae. In bello nemo sibi non videtur Hercules. :cl. Non te remorabor diutius. Alias latius nugabimur, quum erit utrique commodum. Nunc alio me vocant negotiola quaedam.
Domestica confabulatio. Personae.
Petrus, Mida puer, Iodocus.
- pe. Heus, heus puer. Nemon’ huc prodit?
- mi. Hic, opinor, effringet fores. Familiarem oportet esse. O lepidum caput! Quid adfers, mi Petre?
- pe. Me ipsum.
- mi. Nae tu rem haud magni pretii huc attulisti.
- pe. Atqui magno constiti patri meo.
- mi. Credo pluris, quam revendi possis.
- pe. Ceterum Iodocus estne domi?
- mi. Incertus sum; sed visam.
- pe. Quin tu potius abi, et roga ipsum, an velit nunc esse domi.
- mi. Abi tu potius, sisque tibi ipsi Mercurius.
- pe. Heus Iodoce, num es domi?
- io. Non sum.
- pe. Impudens, non ego audio te loquentem?
- io. Imo tu impudentior. Nuper ancillae tuae credidi, te non esse domi, et tu non credis mihi ipsi?
- pe. Aequum dicis, par pari re