Haec pagina emendata et bis lecta est
DOMESTICA CONFABULATIO. 15
latum.
- io. Equidem ut non omnibus dormio, ita non omnibus sum domi. Tibi posthac semper ero.
- pe. Sed tu mihi videre cochleae vitam agere.
- io. Qui sic?
- pe. Quia perpetuo domi latitas, nec usquam prorepis. Non secus, atque claudus sutor, iugiter domi desides. Tu tibi domi situm contrahis.
- io. Est, quod agam domi; foris nihil est negotii; et si quid esset, tamen hoc coelum me dies aliquot a publico cohibuisset.
- pe. At nunc sudum est, et invitat ad deambulandum. Vide, ut blanditur.
- io. Si prodeambulare lubet, non recuso.
- pe. Plane videtur hoc utendum coelo.
- io. Asciscendus est unus aut alter congerro.
- pe. Fiet, modo dicas, quos velis.
- io. Quid si Hugonem?
- pe. Haud multum interrest inter Hugonem et nugonem.
- io. Age, placet.
- pe. Quid si Alardum?
- io. Homo minime mutus est. Quod auribus diminutum est, lingua pensat.
- pe. Si videtur, Nevium adiungemus.
- io. Si quidem dabitur illius copia, nunquam erit fabularum inopia. Placent confabulones; superest, ut locum dispicias amoenum.
- pe. Ego vero tibi locum ostendam, ubi nec nemoris umbram, nec pratorum smaragdinum virorem, nec fontium vivas scatebras desiderabis. Dices dignam Musis sedem.
- io. Magnifice polliceris.
- pe. Nimium affixus es libris. Nimium assides libris. Immodico studio te ipsum maceras.
- io. Malim studio macrescere, quam amore.
- pe. At non ideo vivimus, ut studeamus: sed ideo studemus, ut suaviter vivamus.
- io. Mihi vero vel immori chartis dulce est.
- pe. Equidem immorari probo, immori non probo. Ecquid voluptati fuit haec deambulatio?
- io. Me quidem vehementer oblectavit.
Alia. Personae.
Aegidius, Leonardus.
- Ae. Quo noster Leonardus?
- le. Ad te ibam.
- ae. Istud quidem facis insolens.
- le. Quam ob rem?
- ae.