Haec pagina emendata et bis lecta est
196 NAUFRAGIUM.
sublato aut lacero velo erat oneri, non usui: tota spes erat in clavo.
- an. Quid interea vectores?
- ad. Ibi vidisses miseram rerum faciem: nautae canentes, Salve Regina, implorabant matrem Virginem, appellantes eam stellam maris, reginam coeli, dominam mundi, portum salutis, aliisque multis titulis illi blandientes, quos nusquam illi tribuunt sacrae literae.
- an. Quid illi cum mari, quae nunquam, opinor, navigavit?
- ad. Olim Venus agebat curam nautarum, quia nata credebatur ex mari: ea quoniam desiit curare, suffecta est huic matri non virgini Virgo mater.
- an. Ludis.
- ad. Nonnulli procumbentes in tabulas adorabant mare, quidquid erat olei effundentes in undas, non aliter illi blandientes, quam solemus irato principi.
- an. Quid aiebant?
- ad. O clementissimum mare, o generosissimum mare, o ditissimum mare, o formosissimum mare; mitesce, serva: huiusmodi multa occinebant surdo mari.
- an. Ridicula superstitio. Quid alii?
- ad. Quidam nihil aliud, quam vomebant, plerique vota nuncupabant. Aderat Anglus quidam, qui promittebat montes aureos Virgini Walsamgamicae, si vivus attigisset terram. Alii multa promittebant ligno crucis, quod esset in tali loco; alii rursum, quod esset in tali loco. Idem factum est de Maria Virgine, quae regnat in multis locis; et putant votum irritum, nisi locum exprimas.
- an. Ridiculum: quasi divi non habitent in coelis.
- ad. Erant, qui se promitterent fore Carthusianos. Erat unus, qui polliceretur se aditurum divum Iacobum, qui habitat Compostellae, nudis pedibus et capite, corpore tantum lorica ferrea tecto, adhaec cibo emendicato.
- an. Nemo meminit Christophori?
- ad. Unum audivi non sine risu, qui clara voce, ne non exaudiretur, polliceretur Christophoro, qui est Lutetiae in summo templo, mons verius quam statua, cereum tantum, quantus esset ipse. Haec quum vo-