Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/223

E Wikisource
Haec pagina emendata est

198 NAUFRAGIUM.

ingenue dicam, deterrebat nonnihil conscientia; sed mox recipiebam animum, ita mecum cogitans: Nullus est pater tam iratus filio, quin si videat eum periclitantem in torrente aut lacu, capillis arreptum eiiciiat in ripam. Inter omneis nullus se tranquillius agebat, quam mulier quaedam, cui erat infantulus in sinu, quem lactabat.

an. Quid illa?
ad. Sola nec vociferabatur, nec flebat, nec pollicitabatur: tantum complexa puellum, precabatur tacite. Interea dum navis subinde illideretur vado, nauclerus metuens ne tota solveretur, rudentibus eam cinxit a prora et a puppi.
an. O misera praesidia!
ad. Interim exoritur quidam sacrificus senex, annos natus sexaginta; nomen erat Adamus: is abiectis vestibus usque ad indusium, abiectis etiam ocreis et calceis, iussit, ut omnes itidem pararemus nos ad natandum. Atque ita stans in medio navis, concionatus est nobis ex Gersone quinque veritates de utilitate confitendi; hortatus omneis, ut se quisque praepararet et vitae et morti. Aderat et Dominicanus quidam. His confessi sunt qui volebant.
an. Quid tu?
ad. Ego videns omnia plena tumultus, tacite confessus sum Deo, damnans apud illum meam iniustitiam et implorans illius misericordiam.
an. Quo migraturus, si sic perisses?
ad. Hoc committebam iudici Deo. Neque enim volebam esse mei ipsius iudex: tamen bona quaedam spes interim habebat animum meum. Dum haec aguntur, redit ad nos nauta lacrymabundus. Paret, inquit, se quisque; nam navis non erit nobis usui ad quartam horae partem. Iam enim locis aliquot convulsa hauriebat mare. Paulo post nauta renuntiat nobis, se videre procul turrim sacram, adhortans, ut divi, quisquis esset eius templi praeses, auxilium imploraremus. Procumbunt omnes, et orunt ignotum divum.
an. Si nomine compellassetis eum, fortassis audisset.
ad. Erat ignotum. Interim nauclerus