Haec pagina emendata et bis lecta est
NAUFKAGIUM. 199
quantum potest, eo navim dirigit iam laceram, iam undique combibentem undas, ac plane dilapsuram, ni rudentibus fuisset succincta.
- an. Dura rerum conditio.
- ad. Eo provecti sumus, ut eius loci incolae prospicerent nos periclitantes; ac procurrentes catervatim in extremum littus, sublatis togis, et galeris in lanceas impositis, invitabant ad sese; ac iactatis in coelum brachiis significabant se deplorare nostram fortunam.
- an. Exspecto quid evenerit.
- ad. Iam mare totam navim occuparat, ut nihilo tutiores essemus futuri in navi, quam in mari.
- an. Heic ad sacram ancoram[1] confugiendum erat.
- ad. Imo ad miseram. Nautae scapham exonerant aqua, ac demittunt in mare. In hanc omnes sese conantur coniicere, nautis magno tumultu reclamantibus, scapham non esse capacem tantae multitudinis, arriperet sibi quisque quod posset, ac nataret. Res non patiebantur lenta consilia: alius arripit remum, alius contum, alius alveum, alius situlam, alius tabulam; ac suo quisque praesidio nitentes committunt se fluctibus.
- an. Quid interim accidit illi mulierculae, quae sola non eiulabat?
- ad. Illa omnium prima pervenit ad littus.
- an. Qui potuit?
- ad. lmposueramus eam repandae tabulae, et sic alligaveramus, ut non facile posset decidere: dedimus illi tabellam in manum, qua vice remi uteretur: ac bene precantes exposuimus in fluctus, conto protrudentes, ut abesset a navi, unde erat periculum: illa laeva tenens infantulum, dextra remigabat.
- an. O viraginem!
- ad. Quum iam nihil superesset, quidam avulsit ligneam statuam Virginis matris, iam putrem atque excavatam a soricibus, eamque complexus coepit natare.
- an. Scapha pervenit incolumis?
- ad. Nulli prius periere. Porro triginta sese in eam coniecerant.
- an. Quo malo fato id factum est?