Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/243

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

218 CONVIVIUM POETICUM.

sic ut pars enie faciat anapaestum.

le. Itaque metire nobis.
ca. Faciam. Sine inidi, proceleusmaticus est: nisi mavis, elidi, i, per synaeresin: ut quum Virgilius, aureo, ponit in fine carminis heroici, pro auro; quod si placet, erit primo loco tribrachys; a lau spondaeus est; a inveni, dactylus: as et a, dactylus: micos, spondaeus: pares, iambus.
sb. Carinus nos explicuit ex hoc sane vado. Sed est in eadem scena locus, quem haud scio an quisquam animadverterit.
hi. Obsecro profer.
sb. Illic hunc in modum loquitur Simo:
Sine ut eveniat, quod volo,
In Pamphilo ut nihil sit morae, restat Chremes.
hi. Quid heic te offendit?
sb. Quuni, Sine, sit minitantis, nihil heic sequitur, quod faciat ad minas. Proinde suspicor a poëta scriptum fuisse,
Sin eveniat , quod volo;
ut Sin respondeat ad Si, quod praecessit,
Si propter amorem uxorem nolit ducere
Proponit enim senex duas partes inter se diversas: Si Pamphilus ob amorem Glycerii recusat nuptias, erit quod cum illo expostulem: sin ille non recusarit, tum mihi restat exorandus Chremes. Porro hyperbaton longius fecit interpellatio Sosiae, et stomachus Simonis in Davum.
hi. Mus, porrige mihi codicem.
cr. Committis tu muri codicem?
hi. Tutius, quam vinum. Dispeream nisi verum dixit Sbrufius.
pa Trade mihi codicem, ut ostendam alium scrupulum. In prologo Eunuchi versus hic non constat:
Habeo ália multa, quáe nunc condonábuntur.
Quanquam enim Comici, Latini praecipue, sumunt sibi multam libertatem in hoc genere carminis, tamen nusquam memini illos senarium claudere spondeo: nisi forte legendum est, Condonabitur ἀπροσώπως, aut, Condonabimus, mutato numero perso-