Haec pagina emendata et bis lecta est
CONVIVIUM POETICUM. 219
nae.
- ma. O mores vere poëticos! In ipso limine convivii micant digitis, et librum adhibent. Lusus et literas praestat servare in mensas secundas.
- ca. Non omnino pessimum consilium dat Margareta; obtemperabitur: placato stomacho revocabimus lusum, interim digitis micabimus in disco.
- hi. Videte luxum poëticum. Habetis triplex ovorum genus, elixa, assa, frixa: omnia recentissima sunt, intra biduum nata.
- pa. Ego butyri esum non fero: si frixa sunt oleo, perplacebunt.
- hi. Abi, puer, disce ex Margareta, in utro frixa sint.
- mu. In neutro, inquit.
- hi. Nec in butyro, nec in oleo? In quo igitur?
- mu. ln lixivio, ut ait.
- cr. Qualis percunctatio, talis responsio. Quid negotii est dignoscere butyrum ab oleo?
- ca. Praesertim his, qui tam facile discernunt lactucam a beta.
- hi. Habetis ovationem, sequetur aliquando triumphus. Heus, puer, circumfer oculos. Nihilne vides heic deesse?
- mu. Permulta.
- hi. Haec ova desiderant condimentum, quo temperetur calor.
- mu. Quod vis?
- hi. Dic ut ex contusis vitis claviculis mittat nobis succum.
- mu. Dicam.
- hi. Quid huc redis inanis?
- mu. Negat e clavis succum exprimi solere.
- le. O famulam!
- sb. Certe fabulis condiemus ova nostra. In Epodis Horatianis offendi locum quendam, non depravatum, quod ad scripturam attinet, sed depravate interpretatum, nec a Mancinello solum, ceterisque recentioribus, verum etiam ab ipso Porphyrione. Locus est in carmine, quo canit palinodiam Canidiae veneficae:
- Tuusque venter Pactumeius, et tuo
- Cruore rubros obstetrix pannos lavit,
- Utcunque fortis exilis puerpera.
- Existimant enim omnes heic, Exilis, nomen esse, quum sit verbum. Adscribam verba Porphyrionis, si tamen illius esse credendum est: Exilem autem, inquit, sub illa specie, quasi puerperio facta sit de