Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/246

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas

CONVIVIUM POETICUM. 221

eos cuperem tua opera nobis restitui. Ut autem exemplum proferam, ita canimus:

Hostis Herodes impie,
Christum venire quid times?
Ordo dictionis unius inuersus geminum vitium inuexit carmini. Nam hostis, quum trochaeum efficiat, nullum habet locum in carmine iambico, et Hero, spondaeus, non recipitur in sede secunda. Nec dubium est, quin versus ita primum scriptus sit: Herodes, hostis impie. Iam epithetum, impie, mollius cohaeret cum hostis, quam cum Herodes. Porro quoniam Herodes dictio Graeca est, g-eh vertitur in g-e, in casu vocandi, ut g-Sohkratehs,, g-hoh g-Sohkrates, quemadmodum et in g-Agamemnon g-oh mega recti casus vertitur in g-o micron. Rursum ita canimus hymnum:
Iesu corona virginum,
Quem mater illa concepit,
Quae sola virgo parturit.
Dubium non est, quin concipit sit pronunciandum; nam temporis hypallage gratiam etiam addit sermoni. Ridiculum autem est nos offendi in concipit, quum sequatur parturit.
hi. Istius generis et ipse permulta offendi, nec pigebit olim huic rei aliquot dierum opellam dare. Nam mihi videtur Ambrosius in hoc carmine non parum habere gratiae: adeo fere finit dimetrum dictione trisyllaba, et caesuram fere collocat in fine dictionis. Id crebrius apud eum fit, quam ut casus videri possit. Si quaeritis exemplum: Deus creator, heic est penthemimeris; accinitur omnium: polique rector, accinitur, vestiens: Diem decoro, accinitur, lumine: Noctem soporis, accinitur, gratia. Sed adest gallina satis obesa, quae mihi totis decem annis peperit ova, et exclusit pullos.
cr. Indigna erat quae necaretur.
ca. Si licet aliquid admiscere de studiis severioribus, habeo, quod proponam.
hi. Modo ne nimium sit tetricum.
ca. Non