Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/247

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

222 CONVIVIUM POETICUM.

est. Coepi nuper legere Senecae epistolas, et in ipso statim portu, quod aiunt, impegi. Locus est in prima epistola: Et si volueris, inquit, attendere, magna vitae pars elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota aliud agentibus. In hac sententia affectat nescio quid argutiae, quod ego non satis assequor.

le. Divinabo, si voles.
ca. Maxime.
le. Nemo perpetuo peccat; et tamen luxu, libidine, ambitione, ceterisque vitiis, magna vitae pars perit; sed multo maior vitae portio perit nihil agentibus. Porro nihil agere dicuntur, non qui vivunt in otio, sed qui rebus frivolis et nihil ad felicitatem conducentibus occupantur. Inde proverbium: Satius est cessare, quam nihil agere. Sed tota vita perit aliud agentibus. Aliud agere dicitur, qui non est attentus ad id, quod agit. Perit igitur tota vita, quoniam quum vacamus vitiis, aliud agimus: dum vacamus frivolis, aliud agimus: dum studemus philosophiae, quoniam id facimus supine et oscitanter, aliud agimus, parum attenti, velut ad rem minime seriam. Haec interpretatio si parum arridet, numeretur haec sententia Senecae inter eas, quas in hoc scriptore damnat A. Gellius, ut frivole argutas.
hi. Mihi sane satis arridet. (Sed interim strenue ad gallinam. Nolim vos falli; nihil praeterea parati est.) Quadrat enim ad id quod praecessit: Turpissima est iactura, quae per negligentiam fit. Id autem declarat hac trimembri sententia. At paullo post videor mihi videre mendum: Mortem non prospicimus. Magna pars eius iam praeteriit. Nam legendum arbitror, Mortem prospicimus. Prospicimus enim quae procul absunt, quum mors magna ex parte praeterierit nobis.
le. Si sibi permittunt philosophi, ut aliquando divertant in prata Musarum, fortasse non videbitur absurdum, si nos aliquando vel animi gratia divertamus in illorum regionem.
hi. Quidni?