Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/248

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

CONVlVlUM POETICUM. 223

le. Quum nuper relegerem librum Aristotelis, quem inscripsit περὶ τῶν ἐλέγχων, quorum argumentum est rhetoribus cum philosophis magna ex parte commune, comperi insignes errores interpretum. Neque dubitandum est, quin heic, qui Graece nesciunt, in multis locis egregie delirarint. Aristoteles enim proponit huiusmodi genus ambigui, quod nascitur ex voce, quae eadem declarat diversa: ὅ τι μανθάνουσιν οἱ ἐπιστάμενοι· τὰ γὰρ ἀποστοματιζόμενα μανθάνουσιν οἱ γραμματικοί· τὸ γὰρ μανθάνειν ὁμώνυμον, τό τε ξυνιέναι χρώμενον τῆι ἐπιστήμῃ, καὶ τὸ λαμβάνειν τὴν ἐπιστήμην. Id verterunt hunc in modum: Quoniam discunt scientes: Nam secundum os grammatici discunt. Discere enim aequivocum, ad intelligere eum, qui utitur disciplina, et accipere disciplinam.
hi. Visus es mihi nunc Hebraice loqui, non Latine.
le. Estne quisquam vestrum, qui audivit heic ullam vocem aequivocam?
hi. Nullam.
le. Quid igitur stultius, quam id velle vertere, quod verti non poterat? Neque enim quemadmodum Graecis μανθάνειν sonat μαθεῖν et μαθητεύειν: ita Latinis discere doctrinam accipere aut tradere. Quanquam an hoc sit verum, nescio: magis arbitror sic, μανθάνειν esse anceps apud Graecos, quemadmodum cognoscere apud Latinos. Cognoscit enim qui novit, et cognoscit iudex qui discit caussam. Sic, opinor, Graecis μανθάνειν discitur praeceptor, qui exigit praelecta pueris, et pueri quibus praelegitur. Quam vero venuste reddidit, τὰ γὰρ ἀποστοματιζόμενα μανθάνουσιν οἱ γραμματικοί, Nam secundum os grammatici discunt, quum vertere debuerit: Nam grammatici quae dictant, docent. Hic interpretis erat aliud exemplum supponere, quod non eadem verba, sed eandem rei speciem exhiberet. Quanquam hoc loco suspicor etiam in Graeca scriptura nonnihil esse mendae; scribendum autem, ὁμώνυμον τό τε ξυνιέναι