Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/255

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

226 CONVIVIUM POETICUM.

necessitas in illo exemplo, quidquid dicis esse, hoc est. Ex Homero refert Aristoteles, οὐ καταπύθεται ὄμβρωι. Si οὗ adspiretur ac circumflectatur, sonat, Cuius computrescit pluvia: sin οὐ sit exile et acutum, sonat, Non computrescit pluvia. Atque hoc quidem sumptum est ex Iliad. ψ. Alterum est, Διδόμεν δέ οἱ εὖχος ἄρεσθαι: accentu collocato super penultimam sonat, concede illi: sin super primam, διδόμεν sonat, damus. At poëta non sentit Iovem dicere, concedimus illi: sed Iupiter mandat ipsi somnio, ut illi, ad quem mittitur, concedat potiri voto. Dictum est enim διδόμεν pro διδόναι. Pro his duobus Homericis subiecerunt haec ex nostris poëtis, velut illud ex Odis Horatii:

Me tuo longas pereunte noctes,
Lydia, dormis.
Etenim si accentus sit in, Me, correpto, et Tu, sit grave, unica dictio est, Metuo, id est, timeo. Quanquam haec ambiguitas pendet non solum ex accentu, verum etiam ex compositione. Alterum supposuerunt ex Vergilio:
Heu quia nam tanti cinxerunt aethera nymbi!
Quanquam haec quoque ex compositione nascitur ambiguitas.
hi. Sunt ista quidem arguta, dignaque cognitu, Leonarde: sed interim vereor, ne cui convivium hoc sophisticum videatur magis, quam poëticum: alias, si videbitur, vel totum diem venabimur Elenchos in Elenchis.
le. Hoc est, in luco ligna, in mari quaeremus aquam.
hi. Ubi est meus Mus?
mus. Adest.
hi. Mone Margaretam, ut tradat bellaria.
mus. Adeo.
hi. Rursum ades vacuus?
mus. Negat se de bellariis cogitasse, et ait satis diu sessum esse.
hi. Vereor ne si diutius heic philosophemur, illa nobis mensam subvertat, quemadmodum Xanthippe Socrati: consultius est igitur, ut bellaria sumamus in horto: ibi simul et ambulabimus, et libere nugabimur.