Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/256

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

CONVlVlUM POETICUM. 227

Interea sibi quisque decerpat ex arbore quod lubet.

convivae. Placet consilium.
hi. Est illic fonticulus quovis vino suavior.
ca. Qui fit, ut hortus tuus magis niteat, quam aula?
hi. Quia heic versor frequentius. Si quid arridet heic, ne parcite nostris opibus hortensibus. Iam si satis videtur deambulatum, quid si considamus huc sub tilia et Musas cieamus?
pa. Age fiat.
hi. Thema suppeditet hortus ipse.
pa. Si praecesseris, sequemur.
hi. Age faciam. Praepostere facit, cui variis deliciis niteat hortus, quum animum habeat nullis disciplinis, nullis virtutibus excultum.
le. Credemus adesse Musas, si reddideris eandem sententiam carmine.
hi. Hoc mihi longe proclivius, prosam orationem vertere carmine, quam argentum commutare auro.
le. Dic igitur.
hi.
Cui rénitet hortus úndiquaque flósculis,
Animúmque nullis éxpolitum dótibus
Squalére patitur, ís facit praepóstere
Habetis carmen Musis et Apolline nullo. Sed elegans fuerit, si singuli hanc sententiam diverso genere carminis reddatis.
le. Qui vicerit, quid praemii feret?
hi. Hunc calathum onustum malis, aut prunis aut cerasis, aut mespilis, aut piris, aut si quid aliud magis adblanditur.
le. Quis erit arbiter certaminis?
hi. Quis, nisi Crato? Et idcirco solus non certabit, quo magis auscultet.
cr. Vereor ne talem sitis habituri iudicem, qualem olim habebant coccyx et luscinia, inter sese canendi gloria decertantes.
hi. Sat est, si places omnibus.
convivae. Placet arbiter; incipe, Leonarde.
le.
Cui tot deliciis renidet hortus,
Herbis, floribus, arborumque foetu
Et multo et vario, nec excolendum
Curat pectus et artibus probatis,
Et virtutibus, is mihi videtur
Laeuo iudicio, parumque recto. DIXI.