Haec pagina emendata et bis lecta est
INQUISITIO DE FIDE. 233
omnia.
- au. Cur igitur sacrae literae filium magis appellant Dominum quam Deum?
- ba. Quia Deus auctoritatis, hoc est, principatus est nomen, quae patri praecipue convenit, qui simpliciter principium est omnium, atque ipsius etiam deitatis fons: Dominus redemptoris et assertoris vocabulum est. Quanquam et pater redemit per filium, et filius Deus est, sed ex Deo patre.
- au. Ergo et in Iesu collocas tuam fiduciam?
- ba. Quidni?
- au. Sed Propheta maledictum dicit, qui fidit in homine.
- ba. Sed huic uni homini data est omnis potestas in coelo et in terra: ut in nomine eius flectatur omne genu coelestium, terrestrium, et inferorum. Quanquam nec in hoc fiduciae speique meae sacram, ut aiunt, ancoram figerem, ni Deus esset.
- au. Cur eum filium appellat?
- ba. Ne quis somniet esse creaturam.
- au. Cur unicum?
- ba. Ut discernat naturae filium a filiis adoptivis, cuius cognominis honorem nobis etiam impartit, ut neminem praeter hunc alium exspectemus.
- au. Cur eum, qui Deus erat, hominem fieri voluit?
- ba. Ut homines homo reconciliaret Deo.
- au. Credis conceptum citra virilem operam, opificio Spiritus Sancti, ac natum ex incorrupta virgine Maria, de illius substantia sumpto mortali corpore?
- ba. Maxime.
- au. Cur sic nasci voluit?
- ba. Quia sic decebat nasci Deum; sic decebat nasci, qui nostrae conceptionis ac nativitatis sordes purificaret. Hominis filius nasci voluit Deus, ut nos in illum renascentes efficeremur filii Dei.
- au. Credis illum versatum in terris, ea gessisse miracula, ea docuisse, quae prodita sunt literis evangelicis?
- ba. Certius quam te credo esse hominem.
- au. Non sum inversus Apuleius,[1] ut suspiceris asinum