Haec pagina emendata et bis lecta est
232 INQUISITIO DE FIDE.
est, quantumvis homini videatur impossibile. Ita fit, ut meis viribus diffisus, totus ab illo pendeam, qui potest omnia. Ubi sapientiam illius intueor, nihil tribuo meae sapientiae, verum credo omnia rectissime iustissimeque ab eo fieri, etiamsi iuxta sensum humanum videantur absurda aut iniqua. Quum bonitatem considero, video nihil esse in me, quod illius gratuitae beneficentiae non debeam: et nullum arbitror esse tantum crimen, quod ille nolit ignoscere resipiscenti: neque quidquam esse, quod ille non sit largiturus cum fiducia petenti.
- au. Num satis esse putas, quod credis illum esse talem?
- ba. Nequaquam, sed sincero affectu totam fiduciam ac spem in illum unum transfero, detestans Satanam, omnemque idololatriam, et quidquid est artium magicarum. Illum solum adoro, nihil illi nec praeferens, nec aequans; non angelum, non parentes, non liberos, non uxorem, non principem, non opes, non honores, non voluptates; paratus et vitam illius caussa perdere, si iusserit; certus eum non posse perire, qui se totum illi tradiderit.
- au. Nihil igitur colis, nihil times, nihil amas, nisi unum Deum?
- ba. Si quid veneror, si quid metuo, si quid amo praeter eum, eius caussa amo, metuo, colo, omnia ad illius gloriam referens, semper illi gratias agens, sive laeta contingunt, sive tristia: sive mori datur, sive vivere.
- au. Sana quidem est hactenus tua oratio. De secunda persona quid sentis?
- ba. Sciscitare.
- au. Credis, Iesum fuisse Deum et hominem?
- ba. Maxime.
- au. Qui fieri potuit, ut idem sit Deus immortalis, et homo mortalis?
- ba. Istuc illi facile fuit efficere, qui quidquid vult, potest. Et ob divinam naturam, quam eandem habet cum patre, quidquid magnitudinis, sapientiae et bonitatis attribuo patri, idem tribuo et filio: quidquid debeo patri, debeo et filio: nisi quod ita visum est patri, ut per filium conderet ac donaret nobis