Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/264

E Wikisource
Haec pagina emendata est

INQUISITIO DE FIDE. 235

suspenderat in stipite, ut, quicunque defigerent in illum oculos, sanarentur a vulnere serpentum: fidemque prophetae liberaret, qui praedixerat: Dicite in nationibus, regnavit a ligno Deus.[1]

au. Cur et sepeliri voluit, idque tam accurate, oblitus myrrha et unguentis, inclusus novo monumento, e solido vivoque saxo exciso, obsignato ostio, adhibitis etiam custodibus publicis?
ba. Quo magis constaret, esse vere mortuum.
au. Cur non statim revixit?
ba. Hac ipsa de caussa. Etenim si mors fuisset ambigua, fuisset et ambigua resurrectio: sed hanc voluit esse certissimam.
au. Credis huius animam descendisse ad inferos?
ba. Hanc particulam non fuisse quondam additam nec in Symbolo Romano, nec in Symbolo Orientalium ecclesiarum, testis est Cyprianus, nec recensetur apud Tertullianum vetustissimum scriptorem. Ego tamen et hoc firmiter credo, vel quia congruit cum prophetia Psalmi: Non derelinques animam meam in inferno; et rursus: Domine, eduxisti ab inferno animam meam: vel quia Petrus apostolus in epistolae prioris (de cuius auctore nunquam fuit dubitatum) capite tertio scripsit hunc in modum: Mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu; in quo et his, qui in carcere erant, spiritu veniens praedicavit. Verum, ut credo descendisse ad inferos, ita non credo illic aliquid esse passum: descendit enim, non ut illic cruciaretur, sed ut nobis frangeret regnum satanae.
au. Nihil adhuc impium audio. Sed mortuus est, ut nos peccato mortuos revocaret ad vitam. Ceterum cur revixit?
ba. Tribus potissimum de caussis.
au. Quibus?
ba. Primum ut nobis certam spem faceret resurrectionis. Deinde ut sciremus, eum immortalem esse, nec unquam moriturum, in quo praesidia salutis nostrae
  1. Verba sunt Psalmi 96, ubi tamen non leguntur ἀπὸ τοῦ ξύλου uti citat Iustinus Martyr et Eusebius Eccl. Hist. L. I.