Haec pagina emendata et bis lecta est
236 INQUISITIO DE FIDE.
collocavimus. Postremo ut nos quoque per poenitentiam mortui peccatis, per baptismum una cum illo sepulti, per gratiam eius revocemur ad vitae novitatem.
- au. Credisne, quod idem corpus, quod mortuum fuit in cruce, quod revixit in sepulchro, quod visum et contrectatum est discipulis, subvexerit in coelum?
- ba. Maxime.
- au. Cur voluit relinquere terras?
- ba. Ut illum omnes spiritualiter amaremus, neque quisquam in terris sibi Christum proprie vindicaret, sed omnes ex aequo tolleremus animos in coelum, scientes illic esse caput nostrum. Etenim, si nunc homines tantopere sibi placent ob vestis colorem ac figuram, quumque sic quidam ostentent sanguinem aut praeputium Christi, et lac matris Virginis, quid credis futurum, si mansisset in terris vestitus, comedens, loquens? Quae dissidia parassent ista corporis peculiaria?
- au. Credis, illic, immortalitate donatum, assidere dextrum patri?
- ba. Quidni? ut rerum omnium dominum, et totius regni paterni consortem. Hoc ipse discipulis promiserat futurum, atque hoc spectaculum exhibuit Stephano martyri suo.
- au. Cur hoc exhibuit?
- ba. Ne nos ulla in re trepidaremus, gnari quam potentem patronum ac dominum habeamus in coelis.
- au. Credis illum eodem corpore rediturum, ut iudicet vivos et mortuos?
- ba. Quam habeo certum, esse hactenus peracta, quae Prophetae de Christo praedixerant, tam habeo certum, fore quidquid in posterum voluit nos exspectare. Prior adventus exhibitus est iuxta vaticinia Prophetarum, quo venit humilis, ut nos institueret ac servaret. Exhibebitur et secundus, quo veniet sublimis in gloria patris: ante cuius tribunal sisti cogentur omnes homines cuiuscunque nationis, cuiuscunque status, sive reges, sive plebeii, sive Graeci, sive Scythae: nec solum hi, quos adventus ille deprehendet vivos, verum etiam omnes, qui ab