Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/267

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

238 INQUISITIO DE FIDE.

huius lego patrem; spiritum et procedentem lego.

au. Cur in Symbolo solus pater dicitur Deus?
ba. Quod hic, ut dixi, simpliciter sit auctor omnium quae sunt, ac totius deitatis fons.
au. Dic clarius.
ba. Quoniam nihil nominari potest, cuius origo non manat a patre. Siquidem hoc ipsum quod Filius ac Spiritus Sanctus Deus est, patri acceptum referunt. Praecipua igitur auctoritas, hoc est, originis ratio, est in patre solo, quod unus ille a nullo est. In Symbolo tamen sic accipi potest, ut Dei nomen non sit personae proprium, sed in genere positum, quod mox per Patris, Filii, et Spiritus Sancti vocabulum distinguatur in unum Deum: quae naturae vox comprehendit Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum, hoc est, tres personas.
au. Credis in sanctam ecclesiam?
ba. Non.
au. Quid ais? non credis?
ba. Credo sanctam ecclesiam, quae est corpus Christi, hoc est, congregatio quaedam omnium per universum orbem, qui consentiunt in fide euangelica, qui colunt unum Deum Patrem, qui totam suam fiduciam collocant in eius Filio, qui eodem huius Spiritu aguntur; a cuius consortio resecatur quisquis admittit crimen lethale.
au. Cur horres dicere: Credo in sanctam ecclesiam?
ba. Quia sic me docuit diuus Cyprianus, in solum Deum esse credendum, in quo simpliciter omnem fiduciam reponimus. Ecclesia vero proprie dicta, quanquam non constat, nisi ex bonis, tamen ex hominibus constat, qui ex bonis possunt fieri mali, qui falli possunt et fallere.
au. Quid sentis de communione sanctorum?
ba. Hic articulus omnino non attingitur apud Cyprianum, quum ille nominatim indicet, quid in quibus ecclesiis plus habeatur aut minus. Sic enim ille connectit: Sequitur namque post hunc sermonem: Sanctam ecclesiam, remissionem peccatorum, huius carnis resurrectionem. Ac nonnullis videtur haec pars non esse diversa a su-