INQUISITIO DE FIDE. 239
periore, sed explicare et infigere, quod modo dictum erat, Sanctam ecclesiam: ut nihil aliud sit ecclesia, quam unius Dei, unius Evangelii, unius fidei, unius spei professio, eiusdem spiritus, eorumdem sacramentorum participatio: breviter, talis quaedam communio bonorum omnium inter omnes pios, qui fuerunt ab initio mundi usque ad finem, qualis est membrorum corporis inter ipsa societas, sic ut aliorum benefacta subveniant aliis, donec viva sunt membra corporis. Caeterum extra societatem hanc ne propria quidem benefacta conducunt cuiquam ad salutem, nisi reconcilietur sanctae congregationi: et ideo sequitur: Remissionem peccatorum: quia extra ecclesiam non est ulla peccatorum remissio, quantumvis homo maceret se poenitentia, aut exerceat opera misericordiae. In ecclesia, inquam, non haereticorum, sed sancta, hoc est, spiritu Christi congregata, est remissio peccatorum per baptismum, et post baptismum, per poenitentiam et claves ecclesiae datas.
- au. Ista sunt adhuc sani hominis. Credisne, futuram carnis resurrectionem?
- ba. Frustra crederem caetera, si hoc, quod est omnium caput, non crederem.
- au. Quid sentis, quum dicis carnem?
- ba. Corpus humanum, humana anima animatum.
- au. Num unaquaeque anima recipiet suum corpus, quod exanime reliquerat?
- ba. Idem hoc, unde demigrarat. Et ideo in symbolo Cypriani additum est, Huius carnis.
- au. Qui fieri potest, ut corpus iam toties ex aliis in alia versum possit idem reviviscere?
- ba. Qui potuit quidquid vult ex nihilo creare, an huic difficile sit, quod ex sua forma mutatum est, in pristinam naturam restituere? Non anxie disputo, quibus modis id fiat: mihi satis est, quod qui promisit hoc futurum, sic verax est, ut mentiri non possit; sic potens est, ut, quidquid velit, nutu valeat efficere.
- au. Quid opus erit tum corpore?