Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/273

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

244 COLLOQUIUM SKNILK.

nime molestis negotiis obnoxium. Ita nec est, quod quisquam obiiciat, me mihi vivere; et est unde nonnunquam et amicis dem operam. Hoc contentus nihil unquam magis ambii. Verum sic gessi magistratum, ut illi ex me dignitas accreverit. Hoc ego pulcrius duco, quam ex muneris splendore dignitatem mutuo sumere.

eu. Nihil verius.
gl. Sic inter cives meos consenui, carus omnibus.
eu. Istuc vero difficillimum est, cum non abs re dictum sit. Qui neminem habet inimicum, eum nec amicum habere quenquam, et felicitatis semper invidiam esse comitem.
gl. Insignem felicitatem comitari solet invidia: mediocritas tuta est. Et hoc mihi perpetuum studium fuit, ne quid mei commodi ex aliorum incommodis compararem. Illam quam Graeci vocant ἀπραξίαν, quantum licuit, amplexus sum. Nullis negotii ingessi memet; sed praecipue continui me ab his, quae sine offensa multorum suscipi non poterant. Itaque si iuvandus erit amicus, sic illi benefacio, ut hac de caussa nullum mihi parem inimicum. Et si quid ortum fuerit simultatis alicunde, aut purgatione lenio, aut officiis extinguo, aut dissimulatione patior intermori: a contentione semper abstineo, quae si inciderit, malo rei, quam amicitiae facere iacturam. In ceteris Mitionem quendam ago: nulli laedo os, arrideo omnibus, saluto ac resaluto benigniter: nullius animo repugno, nullius institutum aut factum damno, nemini me praefereo: patior suum cuique pulchrum esse. Quod taceri velim, nemini credo. Aliorum arcana non scrutor; et si quid forte novi, nunquam effutio. De his qui praesentes non sunt, aut taceo, aut amice loquor ac civiliter. Magna pars simultatum inter homines nascitur ex linguae intemperantia. Alienas simultates nec excito, nec alo; sed ubicunque datur opportunitas, aut extinguo, aut mitigo. His rationibus