Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/272

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

COLLOQUIUM SEMLE. 243

sex.

eu. O vere Τιθωνοῦ γῆρας, quod aiunt.
po. Sed quibus tandem artibus remoratus es senectutem? Nam neque canities adest, neque rugosa cutis: vigent oculi, nitet utrinque dentium series; color vividus est, corpus succulentum.
gl. Dicam artes meas; modo tu vicissim narres nobis artes tuas, quibus senectutem accelerasti.
po. Recipio, me facturum. Dic igitur, quo te contulisti relicta Lutetia?
gl. Recta in patriam. Illic commoratus fere annum, dispicere coepi de deligendo vitae genere; quam ego rem non leve momentum habere credo ad felicitatem: circumspiciebam quid cuique succederet, quid secus.
po. Miror, tibi tantum fuisse mentis, quum Lutetiae nihil fuerit te nugacius.
gl. Tum ferebat aetas. Et tamen, o bone, non heic meo Marte rem omnem gessi.
po. Mirabar.
gl. Prius quam quidquam aggrederer, adii quendam e civibus natu grandem, longo rerum usu prudentissimum, totiusque civitatis testimonio probatissimum, ac meo quidem iudicio etiam felicissimum.
eu. Sapiebas.
gl. Huius usus consilio duxi uxorem.
po. Pulcre dotatam?
gl. Dote mediocri, ac plane, iuxta proverbium, τὴν κατ' ἐμαυτόν. Nam et mihi res erat mediocris. Ea res mihi plane cessit ex animi sententia.
po. Quot annos tum eras natus?
gl. Viginti ferme duos.
po. O te felicem!
gl Non totum hoc fortunae debeo, ne quid erres.
po. Qui sic?
gl. Dicam. Alii prius diligunt quam deligant; ego iudicio delegi quam diligerem: et tamen hanc magis duxi ad posteritatem, quam ad voluptatem. Cum ea vixi suavissime annos non plures octo.
po Reliquit orbum?
gl. Imo superest quadriga liberorum: filii duo, filiae totidem.
po. Privatusne vivis, an magistratu fungeris?
gl. Est mihi munus publicum. Poterant contingere maiora: verum hoc mihi delegi, quod tantum haheret dignitatis, ut me vindicaret a contemptu; caeterum mi-