Haec pagina emendata et bis lecta est
240 COLLOQUIUM SENILE.
nullus est tantus animi dolor, quem patiar mecum ire cubitum.
- eu. Nihil mirum, si tu non senescis, qui tali sis animo.
- gl. Atque adeo ne quid reticeam apud amicos, cum primis cavi, ne quid flagitii committerem, quod vel mihi vel liberis meis probro esse posset. Nihil enim irrequietius animo sibi male conscio. Quod si quid culpae admissum est, non eo cubitum prius, quam me Deo reconciliaro. Verae tranquillitatis seu, ut Graece dicam, εὐθυμίας fons est, bene convenire cum Deo. Nam qui sic vivunt, his nec homines magnopere nocere possunt.
- eu. Num quando te cruciat metus mortis?
- gl. Nihilo magis quam macerat dies nativitatis. Scio, moriendum: ista sollicitudo fortassis adimat mihi aliquot vitae dies, certe nihil possit adiicere. Itaque totam hanc curam superis committo: ipse nihil aliud curo, quam ut bene suaviterque vivam. Non potest autem suaviter, nisi qui bene.
- pa. At ego senescerem taedio, si tot annos degerem in eadem urbe, etiamsi Romae contingat vivere.
- gl. Habet quidem loci mutatio voluptatis nonnihil, longinquae vero peregrinationes ut prudentiam addunt fortassis, ita plurimum addunt periculorum. Mihi videor tutius totum orbem obire in tabula geographica, neque paulo plus videre in historiis, quam si viginti totos annos, ad Ulyssis exemplum, per omneis terras mariaque volitarem. Habeo praediolum, quod abest ab urbe non plus quam duobus millibus passuum: ibi nonnunquam ex urbano fio rusticus, atque ibi recreatus redeo novus hospes in urbem, nec aliter saluto ac salutor, quam si renavigassem ex insulis nuper inventis.
- eu. Non adiuvas valetudinem pharmacis?
- gl. Nihil mihi rei cum medicis. Nec incidi venam unquam, nec devoravi catapotia, nec hausi potiones. Si quid oboritur lassitudinis, moderatione victus, aut rusticatione, propello malum.
- eu. Nihilne tibi cum studiis?
- gl. Est. Nam