Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/276

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

COLLOQUIUM SENILE. 247

in his est praecipua vitae oblectatio: verum his oblecto me, non macero; siquidem vel ad voluptatem studeo, vel ad utilitatem vitae, non autem ad ostentationem. A cibo sumpto aut pascor literatis fabulis, aut lectorem adhibeo: nec unquam incumbo libris ultra horam, tum surgo, et, arrepta testudine, paulisper obambulans in cubiculo, vel cantillo, vel repeto mecum quid legerim, et, si in promptu est congerro, refero, mox ad librum redeo.

eu. Dic mihi bona fide, nullane sentis incommoda senectutis, quae feruntur esse plurima?
gl. Somnus aliquanto deterior est, nec perinde tenax memoria, nisi si quid infixero. Liberavi fidem meam. Exposui vobis magicas artes meas, quibus alo iuventutem meam: nunc referat nobis pari fide Polygamus, unde tantum collegerit senii.
po. Equidem nihil celabo tam fidos sodales.
eu. Narrabis etiam tacituris.
po. Quum agerem Lutetiae, quam non abhorruerim ab Epicuro, nostis ipsi.
eu. Sane meminimus; sed arbitrabamur te mores eos una cum adolescentia Lutetiae relicturum.
po. Ex multis, quas illic adamaram, unam mecum abduxi domum, eamque gravidam.
eu. In aedes paternas?
po. Recta; sed mentitus eam esse coniugem cuiusdam amici mei, qui mox esset venturus.
gl. Id credidit pater?
po. Imo rem olfecit intra quatriduum. Mox saeva iurgia. Nec tamen interim temperabam a conviviis, ab alea, caeterisque malis artibus. Quid multis? Quum pater non faceret obiurgandi finem, negans se tales gallinas alere velle domi, ac subinde minitans abdicationem; verti solum, et cum gallina mea gallus alio demigravi: ea mihi genuit aliquot pullos.
pa. Unde res suppetebat?
po. Nonnihil furtim dabat mater, ac praeterea conflatum est aeris alieni plus satis.
eu. Reperiebantur tam fatui, ut tibi crederent?
po. Sunt qui nullis credant libentius.
pa. Quid tandem?
po. Tandem