Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/282

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

COLLOQUIUM SENILE. 253

militiam mihi commendabat etiam multarum rerum experientia.

eu. Multarum, sed malarum.
pa. Ita post comperi. Et tamen heic durius vixi, quam in monasteriis.
eu. Quid tum postea?
pa. Iam mihi vacillare coepit animus, utrum ad negotiationem intermissam redirem, an religionem fugientem persequerer. Interim venit in mentem, utrumque alteri posse coniungi.
eu. Quid? ut simul esses et negotiator et monachus?
pa. Quidni? Nihil religiosius ordinibus Mendicantium: et tamen nihil similius negotiationi. Volitant per omnes terras ac maria, multa vident, multa audiunt: penetrant omneis domus, plebeiorum, nobilium, atque regum.
eu. At non cauponantur.
pa. Saepe nobis felicius.
eu. Quod genus ex his delegisti?
pa. Omnes formas expertus sum.
eu. Nulla placuit?
pa. Imo perplacuerant omnes, si licuisset statim negotiari. Verum perpendebam, mihi diu sudandum in choro, priusquam crederetur mihi negotiatio. Iamque cogitare coepi de venanda Abbatia: sed primum, non omnibus heic favet Delia, et saepe longa est venatio. Itaque consumptis hunc in modum annis octo, quum esset nuntiata mors patris, domum reversus, ex consilio matris duxi uxorem, et ad veterem negotiationem redii.
gl. Dic mihi, quum tam subinde novam vestem sumeres, ac velut in aliud animal transformareris, qui potuisti servare decorum?
pa. Qui minus quam qui in eadem fabula nonnunquam aliam atque aliam sumunt personam?
eu. Dic nobis bona fide, qui nullum vitae genus non expertus es, quod omnium maxime probas?
pa. Non omnibus omnia congruunt: mihi nullum magis arridet, quam hoc quod secutus sum.
eu. Multa tamen incommoda habet negotiatio.
pa. Sic est, sed quando nullum vitae genus omnibus caret