Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/281

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas

252 COLLOQUIUM SEMLE.

lio seu tunica, quam in corde. Tandem fessus inquirendo, sic mecum cogitabam: ut semel omnem sanctimoniam assequar, petam terram sanctam ac redibo domum sanctimonia onustus.

po. Num eo profectus es?
pa. Maxime.
po. Unde suppetebat viaticum?
pa. Demiror, istud nunc denique tibi venire in mentem ut rogares, ac non multo ante percontatum fuisse. Sed nosti proverbium g-To g-technion g-pasa g-geh g-trephei.
gl. Quam artem circumferebas?
pa. Chiromanticam.
gl. Ubi eam didiceras?
pa. Quid refert?
gl. Quo praeceptore?
pa. Eo, qui nihil non docet, ventre. Praedicebam praeterita, futura, praesentia.
gl. Et sciebas?
pa. Nihil minus: sed divinabam audacter, idque tuto, videlicet prius accepto pretio.
po. An ars tam ridicula poterat alere te?
pa. Poterat, et quidem cum duobus famulis. Tantum est ubique fatuorum et fatuarum. Attamen cum Hierosolymam adirem, addideram me in comitatus cuiusdam magnatis praedivitis, qui natus annos septuaginta, negabat, se aequo animo moriturum, nisi prius adisset Hierosolymam.
po. Ac domi reliquerat uxorem?
pa. Atque etiam liberos sex.
eu. O senem impie pium! Atque illinc redisti sanctus?
pa. Vis verum fatear? Aliquanto deterior, quam iveram.
eu. Sic, ut audio, excussus est religionis amor.
pa. Imo magis incanduit. Itaque reversus in Italiam addixi me militiae.
eu. Itane religionem venabaris in bello? Quo quid esse potest sceleratius?
pa. Erat sancta militia.
eu. Fortassis in Turcas.
pa. Imo sanctius quiddam, ut tum quidem praedicabant.
eu. Quidnam?
pa. Iulius secundus belligerabatur adverus Gallos.[1] Porro
  1. Fuit hic Iulius Pontifex R. patria Genuensis, Sixti quarti Pontificis nepos, si non filius. Erasmus praefationem in aliquot Luciani dialogos a se versos scriptam his verbis claudit: In praesentia quidem in Italia mire frigent studia, fervent bella. Summus Pontifex Julius belligeratur, vincit, triumphat, planeque Iulium ugit. Vale, etc. Bononiae XV. Kalendas Decembris MDVI. Unde lectori possit constare, quo tempore sit illud gestum.