Haec pagina emendata et bis lecta est
FRANCISCANI. 259
biscum lagunculam vini et agni coxam assam. Alioqui hic, ut video, ne foenum quidem impartisset nobis.
- co. Iam accubuere pueri: adiungamus nos in mensae partem, sic tamen, ne cui incommodemus.
- pan. Vobis imputandum arbitror, quod hodie nullum habeo convivam, praeter domesticos et vos inutiles.
- co. Nisi frequenter hoc accidit, imputa nobis.
- pan. Frequentius quam vellem.
- co. Noli laborare; vivit adhuc Christus, qui non deseret suos.
- pan. Audivi vos dici Evangelicos. At Evangelicm prohibet per viam circumferri peram aut panes. Vos manicas habetis pro pera, ut video: nec panes modo circumfertis, verum etiam vinum et delicias carnium.
- co. Fruere nobiscum, si libet.
- pan. Meum vinum ad istud collatum vappa est.
- co. Gusta et de carnibus, nobis enim superest.
- pan. O felices mendicos! uxor mea nihil hodie coxit, praeter caules, et laridum rancidum.
- co. Commutemus, si videtur, nostros apparatus. Nam nostra nihil refert, quibus vescamur.
- pan. Cur igitur non circunfertis caules et vappam?
- co. Quoniam haec nobis obtrudere maluerunt, apud quos hodie pransi sumus.
- pan. Gratis pransi?
- co. Maxime. Imo gratias etiam egerunt, et abeuntes his apophoretis onerarunt.
- pan. Unde venitis?
- co. E Basilea.
- pan. Hui, e tam longinquo?
- co. Sic est.
- pan. Quod tandem genus hominum estis vos, qui sic oberratis sine iumento, sine crumena, sine famulitio, sine armis, sine commeatu?
- co. Vides qualecunque vestigium Evangelicae vitae.
- pan. Mihi videur erronum vita, qui vagantur cum reticulo.
- co. Tales errones erant apostoli, talis erat et Dominus Iesus.
- pan. Nostis artem chiromanticam?
- co. Nihil minus.
- pan. Unde igitur suppetit victus?
- co. Ab eo qui promisit.
- pan. Quis ille?
- co. Qui dixit, Nolite esse soliciti; haec omnia adiicientur vobis.
- pan. Promisit, sed quaerentibus regnum Dei.
- co. Id facimus pro