Haec pagina emendata et bis lecta est
260 ΠΤΩΧΟΠΛΟΥΣΙΟΙ
virili.
- pan. Apostoli clarebant miraculis, sanabant aegrotos, proinde non mirum illis ubique suppetisse victum, vos nihil tale potestis.
- co. Possemus, si similes essemus apostolis et si res posceret miraculum. At miracula data sunt ad tempus incredulis; nunc nihil opus, nisi pia vita. Et saepe felicius est aegrotare quam valere; saepe felicius mori, quam vivere.
- pan. Quid igitur vos facitis?
- co. Quod possumus, pro sua quisque dote divinitus donata consolamur, exhortamur, admonemus, corripimus, ubi se dederit occasio; nonnunquam et concionamur, sicubi comperimus pastores mutos: si non datur prodesse, damus operam, ne quem laedamus moribus et lingua.
- pan. Utinam cras velis nobis concionari! Nam dies est apud nos festus.
- co. Cui divo?
- pan. Antonio.
- co. Fuit is quidem vir bonus: sed unde dies festus?
- pan. Dicam. Abundat hic vicus subulcis propter vicinum nemus glandiferum. Et persuasum est, Antonio delegatam curam eius pecoris: et ideo colunt illum, ne saeviat neglectus.
- co. Utinam vere colerent illum!
- pan. Quo pacto?
- co. Sanctissime coluit divos, quisquis imitatus est.
- pan. Totus hic vicus cras perstrepet compotationibus, saltationibus, lusibus, rixis et pugnis.
- co. Sic ethnici quondam colebant Bacchum suum. Miror autem, si sic cultus Antonius non saevit in homines ipso pecore stultiores. Qualem habetis pastorem? mutum ac malum?
- pan. Qualis sit aliis, nescio; mihi optimus est: nam hic potat totos dies: neque quisquam plures adducit aut meliores combibones magno meo bono. Atque adeo demiror, illum nunc abesse.
- co. Nos experti sumus parum commodum.
- pan. Quid audio? salutastis hominem?
- co. Ambivimus apud illum hospitium; ille non aliter quam lupos abegit a limine, et huc iussit abire.
- pan. Ha, ha, nunc intelligo. Hinc est, quod noluit adesse, quod sciret