Haec pagina emendata et bis lecta est
FRANCISCANI. 261
vos heic futuros.
- co. Estne mutus?
- pan. Mutus? Nemo illo vocalior in vaporario, ac strenue boat in templo: concionantem nunquam audivi. Sed quid pluribus opus? vos ipsi sensistis, ut intelligo, non esse mutum.
- co. Estne peritus sacrarum literarum?
- pan. Ait se peritissimum: sed quidquid talium rerum didicit, didicit in secreta confessione, sic ut fas non sit proferre apud alios. Quid multa? Dicam in summa: qualis est populus, talis est sacerdos, et plane nacta est suum patella operculum.
- co. Fortasse non dabit locum concionaturo.
- pan. Dabit, ad me recipio; sed hac lege, ne quid in illum iaculere, quemadmodum plerique soletis.
- co. Rei malae assueverunt, qui hoc solent: ego clam admoneo pastorem, si quid offendit; quod superest, episcoporum est munus.
- pan. At tales aves huc raro devolant. Equidem video vos esse viros bonos. Sed quid sibi vult ista vestium varietas? Nam plerique hoc ipso iudicant vos esse malos, quod sic vestiamini.
- co. Unde id?
- pan. Nescio, nisi quod tales multi comperiantur.
- co. Multi hoc ipso iudicant nos esse sanctos, quod sic vestiamur: peccant utrique; sed tamen humanius peccant, qui ex veste bene de nobis suspicantur, quam qui male.
- pan. Esto sane. Sed quae tandem utilitas tot discriminum?
- co. Quid tu censes?
- pan. Mihi quidem nulla videtur, nisi in pompis, aut in bellis: in pompis enim circunferuntur variae personae, sanctorum, Iudaeorum, ethnicorum: has ex diverso cultu dignoscimus. In bellis autem hoc praestaret cultuum varietas, ut suum quaeque vexillum copiae sequerentur, neque fieret ordinum confusio.
- co. Pulcre dicis, et haec vestis est militaris; alius alium ducem sequimur; sed omnes militamus sub uno Caesare Christo. Verum in veste tria spectanda sunt.
- pan. Quae?
- co. Necessitas, usus et decorum. Quur sumimus cibum?
- pan. Ne pereamus fame.
- co. Sic