Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/292

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas

FRANCISCANI. 263

si laicus sumat cultum sacerdotis, contra sacerdos laici.

pan. Uterque faceret indecore.
co. Quid si privatus sumeret ornamentum principis? Aut sacerdos privatus episcopi, num faceret indecore?
pan. Scilicet.
co. Quid si civis sumeret cultum militis, plumas caeteraque stultitiae Thrasonicae[1] insignia?
pan. Rideretur.
co. Quid si inter milites Anglus gestaret crucem albam, Eluetius rubram, Gallus nigram?
pan. Faceret impudenter.
co. Quid itaque miraris nostrum hunc cultum?
pan. Quid intersit inter privatum et principem, inter virum ac foeminam, scio; quid intersit inter monachum et non monachum, nescio.
co. Quid interest inter pauperem et divitem?
pan. Fortuna.
co. Et tamen indecorum esset, si pauper imitaretur cultum divitis.
pan. Verum, ut nunc ferme coluntur divites.
co. Quid inter fatuum et sapientem?
pan. Aliquanto plus quam inter divitem et tenuem.
co. Nonne moriones aliter vestiuntur quam qui sapiunt?
pan. Nescio quid vos deceat, attamen vester cultus non multum abest ab illorum cultu, si qui addat auriculas et tintinnabula.
co. Hoc plane deest. Et sumus huius mundi moriones, si modo vere sumus, quod profitemur.
pan. Quid vos sitis nescio, illud scio multos esse moriones gestantes auriculas et tintinnabula, qui plus sapiant iis, qui gestant pillea suffulta pellibus, epomides reliquaque sapientium insignia. Itaque mihi stultissimum videtur sapientiam profiteri veste. Vidi quendam plus quam morionem, qui gestabat uestem usque ad talos demissam, epomidem Magistri Nostri; aderat et vultus, qui videri posset gravis theologi. Disputabat apud omnes non sine specie gravitatis. Magnatibus autem non minus
  1. Thraso nomen proprium gloriosi et insanientis militis est apud Terentiuro in Eunucho, <greek>itni tov &Qa<rovc,<greek> hoc est, ab insolentia, et ferocitate. Hinc thrasonicus pro arrogans, ferox.