Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/293

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

264 ΠΤΩΧΟΠΛΟΥΣΙΟΙ

erat iucundus, quam quivis alius morio, quum stultitiae genere superaret omnes.

co. Quid igitur tu postulas? ut princeps, qui ridet morionem, commutet cum illo vestem?
pan. Fortassis hoc postularet aliquando decorum, quod tu proponis, si libeat repraesentare veste quidquid est in animo.
co. Urges tu quidem; sed tamen arbitror non sine caussa vestem suam additam morionibus.
pan. Ob quam?
co. Ne laedantur a quoquam, si quid imprudenter dixerint aut fecerint.
pan. Non dicam interim, quod ista tes quosvis irritat potius ad laedendum, adeo ut frequenter e stultis fiant insani. Nec video cur, quum bos cornupeta, qui occiderit hominem, aut canis aut sus, qui occiderint infantem, afficiantur supplicio: morio qui sceleratiora commiserit praesidio stultitiae sinatur vivere. Illud expeto, cur vos distinguamini cultu a ceteris. Nam si quaevis caussa sufficit ad diversum cultum, oporteret pistorem aliter vestiri quam piscatorem, calcearium aliter quam vestiarium, aliter pharmacopolam quam oenopolam, aliter aurigam quam nautam. Vos si sacerdotes estis, cur secus vestimini quam reliqui sacerdotes? Si laïci, cur a nobis differtis?
co. Olim monachi nihil aliud eramus, quam purior pars laïcorum: et hoc intererat inter monachum et alium laïcum, quod nunc interest inter frugalem et probum virum suis manibus alentem familiam, et inter Snaphanum[1] ex praedationum reditu iactantem sese: post Romanus Pontifex addidit nobis suos honores: vestis ex nobis nacta est dignitatem, quae nunc nec laïcorum est, nec sacerdotum; sed tamen huius, qualisqualis est, non puduit aliquando Cardinales et summos Pontifices.
pan. At tandem decorum istud unde sumitur?
co. Nonnunquam ex ipsa rerum natura, non-
  1. Snaphanus dicebatur praedo, seu praedo, seu latro, subito viatores ex arcibua invadens. Vox desumpta a seloporum genere.