Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/294

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

FRANCISCANI. 265

nunquam ex consuetudine mortalium et opinione. Nonne iudicarent omnes absurdum, si quis tergore bubulo sic vestiretur, ut cornua prominerent in capite et cauda traheretur humi?

pan. Ridiculum sane.
co. Rursum si quis vestem haberet, quae faciem ac manus tegeret, pudenda ostenderet?
pan. Multo absurdius.
co. Ob id notati sunt ab ethnicis etiam scriptoribus, qui multitia sumerent foeminis etiam indecora.[1] Verecundius enim est nudum esse, qualem te offendimus in vaporario, quam uti veste pellucente.
pan. Ego puto totum hoc de cultu pendere a consuetudine ac persuasione mortalium.
co. Qui sic?
pan. Non multi sunt dies, quod hic diversati sunt, qui se praedicarent peragrasse varias regiones nuper inventas, et quas in priscorum cosmographorum picturis desideramus. Hi se narrabant pervenisse ad insulam quandam coeli temperatissimi, ubi summi dedecoris loco habebatur tegere corpus.
co. Isti fortassis belluarum ritu vivebant.
pan. Imo, ut aiebant, humanissimam agebant vitam. Degebant sub rege; eum comitabantur ad opus mane, non amplius quam horam, unam singulis diebus.
co. Quid operis faciebant?
pan. Evellebant radicum genus, quod illis tritici loco est, et tritico tum gratius tum salubrius; quo peracto redeunt ad suum quisque negotium, et quod cuiusque libitum est animo, faciunt. Sancte educant liberos, vitant et puniunt flagitia, sed nullum acerbius quam adulterium.
co. Quo supplicio?
pan. Foeminis ignoscitur; datur hoc sexui: caeterum viris adulterii convictis haec poena est, ut per omnem vitam in publicum prodeant
  1. Multitia Romanis erant vestes pellucidae sericae vel bombycinae, molli substamine intextae, et in tantum tenues, ut per ea singula membra perspici possent. His utebantur insignes meretrices. Ita Iuvenalis, satyr. 2. perstringens iudices et philosophos inquit: Sed quid non facient alli, quum tu multitia sumas.