Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/315

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

ceret, tamen forte fortuna verum dixisse visus est: nam exorcista hoc dicto tactus illico recepit se in centrum circuli, et nescio quid immussavit in aurem parocho. Id Polus sentiens recepit sese, ne quid audiret, quod audire fas non esset.

th. Sane Polus religiosum ac verecundum agebat daemonem.
an. Sic est; reprehendi poterat actio, quod parum meminisset decori. Exaudivit tamen parochi vocem, indicentis satisfactionem.
th. Quam?
an. Ut ter diceret precationem dominicam: ex hoc coniiciebat, illum ter habuisse rem eadem nocte.
th. Hoc sane regularis ille praeter regulam.
an. Homines sunt, et lapsus erat humanus.
th. Perge; quid deinde factum?
an. Iam Faunus ferocior redit ad oram circuli, et ultro provocat daemonem. At ille iam timidior refugiebat: Fefellisti me, inquiens: si sapuissem, non monuissem te. Persuasum est hoc multis, quae semel sacerdoti confessus sis, prorsus abolita esse e memoria daemonis, ne possit opprobrare.
th. Iocum plane ridiculum narras.
an. Sed, ut aliquando finiam fabulam, diebus aliquot hunc in modum colloquium habitum est cum anima. Summa huc evasit. Roganti exorcistae, num qua via posset a cruciatu liberari, respondit illa, posse, si pecunia, quam reliquisset fraude partam, restitueretur. Ibi Faunus, Quid, inquit, si per bonos viros dispensaretur in pios usus? Respondit, et hoc profuturum. Heic exhilaratus exorcista, summa diligentia percunctatus est, quanta esset summa. Illa dixit ingentem; quod illi erat bonum atque commodum. Indicavit et locum, sed procul dissitum, ubi thesaurus hic defossus esset. Praescripsit, in quos usus vellet impendi.
th. In quos?
an. Ut tres susciperent peregrinationem, quorum unus adiret limina Petri, alter iret salutatum Iacobum Compostellanum, tertius oscularetur pectinem Iesu, qui est Treviris. De-