Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/316

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

inde per aliquot monasteria magna vis psalteriorum ac missarum perageretur. Quod superesset, ipse pro suo arbitratu dispensaret. Iam totus erat in thesauro Fauni animus; illum toto pectore devorarat.

th. Vulgaris morbus est, quanquam hoc nomine peculiariter male audiunt sacerdotes.
an. Ubi nihil esset omissum, quod ad pecuniae negotium pertineret, exorcista submonitus a Polo, coepit animam de curiosis artibus percunctari, de alcumistica deque magia. Et ad haec anima quaedam respondit pro tempore, ceterum pollicita se plura indicaturam, simul atque illius opera liberata fuisset a paedagogo daemone. Sit hic, si videtur, tertius fabulae actus. In quarto Faunus coepit ubique serio praedicare rem prodigiosam, nihil aliud crepare in colloquiis, in conviviis; polliceri monasteriis magnifica quaedam: et omnino nihil iam humile loquebatur. Adit locum, reperit signa, non ausus tamen est effodere thesaurum, quod anima iniecisset scrupulum, ingenti periculo facturum, si prius, quam essent peractae missae, thesaurus attingeretur. Iam multis nasutioribus subolebat fucus. Quum tamen ille nusquam non depraedicaret suam stultitiam, clam admonitus est ab amicis, praesertim ab Abbate suo, ne, qui hactenus habitus esset vir prudens, nunc diversum de se specimen daret omnibus. Ille tamen nullius oratione potuit commoveri, quo minus crederet, rem esse seriam: adeoque penitus haec imaginatio occupavit animum hominis, ut praeter spectra et malos genios nihil somniaret, nihil loqueretur. Abierat mentis habitus in ipsam faciem, quae sic pallebat, sic erat extenuata, sic deiecta, ut larvam esse diceres, non hominem. Quid multis? minimum aberat a vera dementia, ni celeri remedio succursum fuisset.
th. Nimirum hic erit extremus actus fabulae.
an. Eum tibi reddam. Polus et huius gener huiusmodi technam