Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/324

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ALCUMISTICA. 295

ac per fenestram angustam deiecit sese, non absque periculo, nec sine vulnere, ac fugit. Scis, tales fabulas illico spargi. Itaque permanavit et ad Balbinum. Neque id fore non divinarat artifex.

ph. Heic itaque medius tenetur.
la. Imo felicius elapsus est hinc, quam e cubiculo. Audi technam hominis. Nihil expostulabat Balbinus, sed nubilo vultu satis indicabat se non ignorare quod vulgo ferebatur. Noverat ille Balbinum esse virum pium, in nonnullis pene dixerim superstitiosum. Et qui tales sunt, in quamvis magno peccato facile condonant supplici. Itaque data opera iniicit mentionem de successu negotii, queritans non perinde succedere, ut soleret, aut vellet: addebat, se vehementer mirari, quid esset in caussa. Ibi per occasionem commotus Balbinus, qui alioqui videbatur destinasse silentium, et erat qui facile commoveretur: Non est, inquit, obscurum quid obstet; peccata obstant, quo minus succedat quod a puris pure tractari convenit. Ad hanc vocem artifex procubuit in genua, subinde tundens pectus, et vultu voceque lacrimabili: Verissimum, inquit, dixisti, Balbine: peccata, inquam, obstant: sed mea peccata, non tua: non enim pudebit me turpitudinem meam apud te, velut apud sacerdotem sanctissimum, confiteri. Vicerat me carnis infirmitas, pertraxerat me Satanas in laqueos suos. Et o me miserum! e sacrifico factus sum adulter. Non tamen omnino periit hoc munus, quod misimus Virgini matri. Perieram certo exitio, ni illa succurrisset. Iam maritus effringebat fores, fenestra erat arctior quam ut possem elabi: in tam praesentaneo periculo venit in mentem sanctissimae Virginis; procidi in genua, obtestatus sum, si gratum fuisset munus, ut opitularetur. Nec mora, repeto fenestram (sic enim urgebat necessitas) et satis amplam reperi ad effugium.
ph. Credidit ista Balbinus?
la. Credidit? Imo etiam ignovit, et