Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/325

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

296 HIPPOPLANUS.

admonuit religiose, ne se praeberet ingratum beatissimae Virgini. Numerata est rursus pecunia danti fidem, se posthac rem sacram pure tractaturum.

ph. Quis tandem finis?
la. Perlonga est fabula: sed ego paucis absolvam. Quum eiusmodi commentis diu lusisset hominem, neque mediocrem pecuniarum vim ab eo extorsisset, tandem venit illo, qui nebulonem a puero noverat. Is facile divinans, illum idem agere apud Balbinum, quod nusquam non egerat, clam aggreditur illum: exponit qualem artificem domi suae foveret; monet ut quam primum ableget hominem, ni mallet ipsum aliquando compilatis scriniis fugere.
ph. Quid heic Balbinus? Videlicet curavit hominem coniiciendum in carcerem?
la. In carcerem? Imo numeravit viaticum, obtestans per omnia sacra, ne, quod accidisset, effutiret. Et sapuit, mea quidem sententia, qui hoc maluerit, quam esse fabula conviviorum et fori; deinde venire in periculum confiscationis. Nam impostori nihil periculi: artis tantum tenebat, quantum asinus quivis; et in hoc genere favorabilis est impostura. Quod si furti crimen intentasset, a suspendio tutum reddebat unctio; neque quisquam lubens gratis alat talem in carcere.
ph. Miseresceret me Balbini, nisi ipse gauderet deludi.
la. Nunc mihi properandum est in aulam: alias referam his etiam multo stultiora.
ph. Quum vacabit, et audiam lubens, et fabulam fabula pensabo.


HIPPOPLANUS.
Aulus, Phaedrus.
au. Deum immortalem, ὡς σεμπνοπροσωπεῖ noster Phaedrus, et subinde in coelum suspicit! Adoriar. Quid accidit novae rei, Phaedre?
ph. Quam ob rem istud interrogas, Aule?
au. Quoniam e Phaedro mihi videris factus Cato; tanta est in vultu severitas.
ph.