Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/326

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

HIPPOPLANUS. 297

Non mirum, amice; modo confessus sum peccata mea.

au. Phy, iam desino mirari. Sed dic age, bona fide confessus es omnia?
ph.Omnia quae quidem in mentem veniebant, unico dumtaxat excepto.
au. Cur unum hoc reticuisti?
ph. Quia nondum potuit mihi displicere.
au. Oportet esse peccatum suave.
ph. An peccatum sit, nescio: sed tamen, si vacat, audies.
au. Audiam equidem lubens.
ph. Scis quanta sit impostura apud nostros in his, qui vendunt aut locant equos.
au. Plus scio quam vellem, non semel ab illis delusus.
ph. Nuper incidit mihi iter, quum satia prolixum, tum etiam accelerandum. Adeo quendam ex illis, quem dixisses eius generis minime malum; et intercedebat mihi cum homine nonnihil etiam amicitiae. Narro, mihi rem esse seriam; opus esse praestrenuo equo: si unquam praebuisset se mihi bonum virum, nunc praestaret. Ille pollicetur, sese sic mecum acturum, ut ageret cum fratre suo carissimo.
au. Fortassis et fratri impositurus.
ph. Inducit in stabulum, iubet ut eligam ex omnibus equis quemcunque vellem. Tandem unus plus ceteris arridebat. Ille probat iudicium meum, deierans, eum equum frequenter a multis expetitum esse; se eum maluisse servare amico singulari, quam ignotis addicere. Conventum est de pretio: numeratur pecunia praesens: conscendo. Mira alacritate gestiebat equus in egressu; dixisses feroculum esse: nam erat obesulus et pulchellus. Ubi iam equitassem sesquihoram, sensi, plane lassum, ne calcaribus quidem impelli posse. Audieram, tales ab illis ad imposturam ali, quos e specie iudicares insignes, ceterum laboris impatientissimos. Ego continuo mecum: Captus sum. Age, par pari referam, ubi rediero domum.
au. Quid heic consilii capiebas, eques absque equo?
ph. Id quod res dabat; deflexi in proximum vicum; illic clam apud quendam mihi notum deposui equum, et