Haec pagina emendata et bis lecta est
11 TSLX OAOTIA. 301
quam fodere.
- ir. Sapuisti. Sed unde subito novus nitor corporis? Nam de veste mutata non perinde miror.
- mi. Quam ob rem?
- ir. Quia Dea Laverna multos subito ditat.
- mi. An suspicaris, me furto parasse rem?
- ir. Hoc fortassis ignavius. Rapina igitur.
- mi. Non, per vestram Peniam, neque furto, neque rapina. Sed de nitore corporis prius expediam, quod tibi videtur mirabilius.
- ir. Nam apud nos eras totus ulcerosus.
- mi. Nimirum sum usus amicissimo medico.
- ir. Quonam?
- mi. Non alio quam me ipso, nisi si quem arbitraris mihi me ipso amiciorem.
- ir. Atqui nesciebam, te callere rem medicam antehac.
- mi. Totum illum ornatum ipse pigmentis affixeram, thure, sulphure, resina, visco, linteis, cruore. Ubi visum est, quod affixeram, detraxi.
- ir. O impostorem! nihil te videbatur miserabilius. Poteras in tragoedia sustinere personam Iob.
- mi. Sic tum ferebat egestas; quanquam fortuna nonnunquam et cutem mutare solet.
- ir. Dic igitur de fortuna. Repertus est thesaurus aliquis?
- mi. Non; sed repertus est quaestus vestro paulo commodior.
- ir. Qui potuisti facere quaestum, quum non suppeteret sors?
- mi. Artem quaevis terra alit.
- ir. Intelligo. Dicis artem incidendi loculos.
- mi. Bona verba. Dico artem alcumisticam.
- ir. Vix quindecim dies sunt, quod nos reliquisti, et artem assequutus es, quam alii vix multis annis perdiscunt?
- mi. Nactus sum viam compendiariam.
- ir. Quam, obsecro?
- mi. Ars vestra conflaverat mihi quatuor ferme aureos; bona quadam fortuna incidi in veterem congerronem, qui nihilo felicius rem administrarat quam ego. Compotabamus: coepit, ut fit, narrare suas fortunas: paciscor hac lege, ut ille biberet immunis, mihi communicaret artem. Communicavit bona fide: ea nunc vectigal est mihi.
- ir. Non licet discere?
- mi. Tibi vel gratis impartiam ob pristinum sodalitium. Scis nusquam non inveniri plu-