Haec pagina emendata et bis lecta est
302 JITJIXOA OTIA.
rimos huius artis avidissimos.
- ir. Audivi, et credo.
- mi. In horum familiaritatem quacunque occasione memet insinuo; iacto artem. Ubi sensero larum hiantem, escam paro.
- ir. Quo pacto?
- mi. Ultro eos moneo, ne temere credant eius artis professoribus. Nam plerosque esse impostores, id agentes praestigiis suis, ut exhauriant loculos incautorum.
- ir. Istuc prooemii parum accommodum tuo negotio.
- mi. Imo illud etiam addo, ne quid mihi ipsi credant, ni rem certam oculis ac manibus deprehenderint.
- ir. Miram artis fiduciam mihi narras.
- mi. Iubeo illos adesse, dum peragitur metamorphosis: iubeo attentos esse: quoque minus dubitent, iubeo ut ipsi manibus rem omnem peragant, me procul spectante nec digitum admovente: liquefactam materiam iubeo ut purgent ipsi, aut aurifici purgandam deferant: praedico quantum argenti aurive sit eliquandum: denique quod eliquatum est, iubeo ut pluribus aurificibus deferant ad Lydium lapidem explorandum. Reperiunt pondus praedictum, reperiunt purgatissimum aurum aut argentum: nihil enim refert, nisi quod minore periculo mihi quidem res tentatur in argento.
- ir. Proinde nihil habet ars tua fuci?
- mi. Imo merus fucus est.
- ir. Nondum video praestigium.
- mi. Faxo ut videas. Primum paciscor de mercede; eam nolo mihi numerari, nisi prius edito artis experimento. Trado illis pulvisculum, quasi huius vi conficiatur totum negotium. Rationem conficiendi pulveris non communico, nisi magna mercede redemerint. Exigo iusiurandum, ne proferant arcanum artis intra sex menses cuiquam mortalium aut immortalium.
- ir. Nondum audio fucum.
- mi. Fucus omnis est in uno carbone in hoc parato. Excavo carbonem; in eum insero liquefactum argentum, quantum praedico reddendum: post infusum pulverem sic instruo vas, ut non solum inferne et a lateribus cingatur prunis, verum etiam