Haec pagina emendata et bis lecta est
3i)4 CONVIVIUM
similius, quam carbo.
- ir. Dic mihi, qua re potissimum beati sunt reges?
- mi. Quia faciunt, quod animo collubitum est.
- ir. Ista libertas, qua nihil suavius, nemini regum magis adest, quam nobis. Nec dubito, quin multi reges sint, qui nobis invideant. Sive bellum est, sive pax, nos tuto vivimus: non describimur ad militiam, non vocamur ad munia publica, non censemur: quum populus expilatur exactionibus, nullus inquirit in vitam nostram: si quid admissum est etiam atrocius, quis dignetur in ius vocare mendicum? Etiam si pulsamus hominem, pudet pugnare cum mendico. Regibus nec in pace nec in bello licet suaviter agere; et quo maiores sunt, hoc plures metuunt. Nos, veluti deo sacros, etiam religione quadam metuit vulgus offendere.
- mi. Sed interim sordescitis in pannis et casulis.
- ir. Quid ista faciunt ad veram felicitatem? Extra hominem sunt, quae narras. His pannis debemus nostram felicitatem.
- mi. At vereor ne vobis brevi peritura sit felicitatis ipsius bona pars.
- ir. Qui sic?
- mi. Quia iam hoc mussant civitates, ne mendicis liberum sit quo libet evagari, sed unaquaeque civitas suos alat mendicos, et in his qui valent, adigantur ad laborem.
- ir. Cur hoc moliuntur?
- mi. Quia comperiunt, ingentia facinora sub mendicitatis praetextu perpetrari; deinde non minimam perniciem ex vestro ordine nasci.
- ir. Istiusmodi fabulas frequenter audivi. Id fiet ad Calendas Graecas.
- mi. Fortasse citius, quam velles.
CONVIVIUM FABULOSUM.
Polymythus, Gelasinus, Eutrapelus, Asteus, Philytlus, Philogelos, Euglottus, Lerochares, Adolesches.
- po. Ut non decet civitatem bene institutam esse sine