Haec pagina emendata et bis lecta est
IITJIX O A OTIA. 303
superne: persuadeo, hoc esse artis. Inter carbones, qui superne imponuntur, unum admisceo, qui tegit argentum aut aurum. Id vi caloris liquefactum defluit in reliquam materiam, quae liquescit, puta stannum, aut aes: repurgatione facta invenitur quod admixtum est.
- ir. Ars expedita: sed quomodo fallis, si alter rem agat suis manibus?
- mi. Quum is me praescribente perfecit omnia, priusquam moveatur vas alcumisticum, accedo tandem, et circumspicio, ne quid forte sit omissum. Aio mihi videri superne deesse unum atque alterum carbonem: clam appono meum; fingo, me eum tollere ex acervo reliquorum, at illic ante sic positum, ut nulli possit agnosci, et illum fallere, tollo.
- ir. Ceterum quum illis absque te periculum facientibus non succedit, quid adfers?
- mi. Mihi nihil est periculi, iam numerata pecunia. Aliquid comminiscor, aut ollam fuisse insinceram, aut carbones vitiosos, aut ignem parum scite temperatum. Denique pars est artis, quam profiteor, non diu haerere in eodem loco.
- ir. An tantus est proventus istius artis, ut te possit alere?
- mi. Et quidem splendide: posthac tu quoque, si sapis, relinques istam miseriam, et nostro accedes ordini.
- ir. Imo citius illud agam, ut te revocem in nostrum ordinem.
- mi. Ut volens repetam, quod semel effugi, ac deseram bonum, quod inveni?
- ir. Habet hoc nostra professio, dulcescit assuetudine. Proinde quum multi sint, qui deficiant ab instituto Francisci aut Benedicti; quem unquam vidisti, qui diutius versatus in ordine nostro defecerit? Nam tam paucis mensibus vix gustare potueras, quid esset mendicitas.
- mi. Is gustus me docuit, esse rem omnium miserrimam.
- ir. Cur igitur nemo deficit?
- mi. Fortasse quia natura miseri sunt.
- ir. Ego hanc miseriam ne cum regum quidem fortuna commutarim. Nihil enim regno similius, quam mendicitas.
- mi. Quid ego audio? nihil nivi