Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/335

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

retur qui pessime dixit, quam qui optime, eo quod non minus delectet. Velut inter cantores nemo voluptati est, nisi qui aut insigniter bene cecinerit, aut egregie male. Nonne plures rident audito coccyce, quam audita luscinia? Heic mediocritas laudem non habet.

as. At cur plectuntur, qui laudem auferunt?
eu. Ne nimia felicitas provocet illis Nemesim aliquam, si simul et laudem auferrent et immunitatem.
as. Per Bromium, Minos ipse nunquam tulit legem aequiorem.
phily. Nullam feres legem de modo bibendi?
eu. Dispecta re, sequar exemplum Agesilai Lacedaemoniorum regis.
phily. Quid is fecit?
eu. Is quum tempore quodam symposiarchus talorum arbitrio delectus esset, rogante architriclino, quantum cuique vini iuberet apponi: Si largior, inquit, vini copia parata est, dato cuique quantum poposcerit: si malignior, omnibus ex aequo distribuito.
phily. Quid sibi voluit Lacon ille, quum haec diceret?
eu. Hoc agebat, ut neque temulentum, neque rursum querulum esset convivium.
phily. Qui sic?
eu. Quia sunt qui gaudent largius bibere, sunt qui gaudent parcius: reperiuntur et abstemii, qualis dicitur fuisse Romulus. Itaque si nulli datur vinum nisi poscenti, primum nemo compellitur ad bibendum; et tamen nihil desiderant, quibus grata est largior potatio. Ita fit ut nemo tristis sit in convivio. Rursus, si parcior copia vini distribuitur aequis portionibus in singulos, satis habent qui bibunt moderatius: neque quisquam in aequalitate potest obmurmurare, quando, qui largius erat hausturus, aequo animo componit sese ad temperantiam. Hoc exemplum si placet, utar. Volumus enim hoc convivium fabulosum esse, non vinosum.
phily. Quid igitur bibebat Romulus?
eu. Idem quod bibunt canes.
phily. An non istud indignum rege?
eu. Nihilo magis quam quod reges spirant aere cum canibus communi: nisi quod illud