Haec pagina emendata et bis lecta est
interest: rex non bibit eandem aquam, quam biberet canis: sed aërem quem efflavit rex, haurit canis; et vicissim quem efflavit canis, haurit rex. Plus gloriae tulisset Alexander ille magnus, si cum canibus bibisset. Nihil enim peius regi, qui tot hominum millibus vigilat, quam vinolentia. Ceterum Romulum abstemium fuisse, declarat apophthegma non infestiviter ab illo dictum. Etenim quum quidam, videns illum abstinere a vino, dixisset, vinum vile futurum, si omnes biberent quemadmodum ille; Imo, inquit, tum arbitror fore carissimum, si biberent omnes vinum quemadmodum ego; bibo enim quantum libet.
- ge. Utinam heic adesset noster Ioannes Botzemus canonicus Constantiensis, qui nobis Romulum quendam referret! nam et is abstemius non minus est, quam dicitur, alioqui comis ac festivus conviva.
- po. Age, si simul potestis, non dicam sorbere et flare, quod Plautus ait esse difficile, sed edere et audire, quod est perfacile, bonis avibus auspicabor fabulandi munus. Si parum erit lepida fabula, scitote Batavam esse. Opinor, aliquot vestrum auditum Macci nomen.
- ge. Non ita diu est, quod periit.
- po. Is quum venisset in civitatem quae dicitur Leydis, ac vellet novus hospes innotescere ioco quopiam, (nam is erat homini mos;) ingressus est officinam calcearii: salutat. Ille cupiens extrudere merces suas, rogat, numquid vellet. Macco coniiciente oculos in ocreas ibi pensiles, rogat sutor, num vellet ocreas. Annuente Macco, quaerit aptas tibiis illius; inventas alacriter protulit, et, ut solent, inducit illi. Ubi iam Maccus esset eleganter ocreatus, Quam belle, inquit, congrueret his ocreis par calceorum duplicatis soleis. Rogatus an et calceos vellet, annuit. Reperti sunt, et additi pedibus. Maccus laudabat ocreas, laudabat calceos. Calcearius tacite gaudens, succinebat illi laudanti, spe-