Haec pagina emendata et bis lecta est
remaneret.
- le. Nunc tempus est, ut ab equis, quod aiunt, ad asinos descendat fabula; a regibus ad Antonium sacrificum Lovaniensem, qui Philippo cognomento Bono fuit in deliciis.[1] Huius viri feruntur multa vel iucunde dicta, vel iocose facta, sed pleraque sordidiora. Nam plerosque lusus suos condire solitus est unguento quodam, quod non admodum eleganter sonat, sed peius olet. Deligam unum ex mundioribus. Invitarat unum atque alterum bellum homunculum forte obvios in via. Quum redisset domum, reperit culinam frigidam, nec erat nummus in loculis; quod illi nequaquam erat insolens. Heic opus erat celeri consilio. Subduxit se tacitus: et ingressus culinam foeneratoris, quicum erat illi familiaritas, quod frequenter ageret cum illo, digressa famula, subduxit unam ex ollis aeneis una cum carnibus iam coctis, ac veste tectam deferebat domum: dat coquae: iubet protinus effundi carnes et ius in aliam ollam fictilem, simulque foeneratoris ollam defricari donec niteret. Eo facto mittit puerum ad foeneratorem, qui deposito pignore drachmas duas a foeneratore sumat mutuo; sed accipiat chirographum, quod testaretur, talem ollam missam ad ipsum. Foenerator non agnoscens ollam, utpote defrictam ac nitentem, recipit pignus, dat chirographum, et numerat pecuniam; ea pecunia puer emit vinum. Ita prospectum est convivio. Tandem quum appararetur prandium foeneratori, desiderata est olla. Heic iurgium adversus coquam. Ea quum gravaretur, constanter affirmavit, neminem eo die fuisse in culina praeter Antonium. Improbum videbatur hoc suspicari de sacrifico. Tandem itum est ad illum: exploratum an apud illum esset olla: ne mu-