Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/347

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

sca quidem olla reperta.[1] Quid multis? Serio flagitata est ab illo olla, quod solus ingressus esset culinam, quo tempore desiderata est. Ille fassus est sumpsisse commodato ollam quandam, sed quam remisisset illi, unde sumpserat. Id quum illi pernegarent, et incaluisset contentio, Antonius adhibitis aliquot testibus, Videte, inquit, quam periculosum est cum horum temporum hominibus agere sine chirographo: intenderetur mihi propemodum actio furti, ni manum haberem foeneratoris. Et protulit syngrapham. Intellectus est dolus: fabula magno cum risu per totam regionem dissipata est, ollam oppignoratam ipsi cuius erat. Huiusmodi dolis libentius favent homines, si commissi sunt in personas odiosas, praesertim eos, qui solent aliis imponere.

philo. Nae tu nobis mare fabularum aperuisti, nominato Antonio: sed unam dumtaxat, eamque brevem referam, quam audivi nuperrime. Agitabant simul convivium aliquot belli, ut dicunt, homunculi, quibus nihil prius in vita, quam ridere. Inter hos erat Antonius, atque alter item, et ipse celebris hoc genere laudis, ac velut aemulus Antonii. Porro quemadmodum inter philosophos, si quando conveniunt, proponi solent quaestiunculae de rebus naturae, ita heic statim nata est quaestio, quaenam esset hominis pars honestissima. Alius divinabat oculos, alius cor, alius cerebrum, alius item aliud: et suae quisque divinationis rationem adferebat. Antonius iussus dicere sententiam, dixit, os sibi videri partem omnium honestissimam; et addidit caussam nescio quam. Tum alter ille, ne quid ipsi conveniret cum Antonio, respondit, eam partem qua sedemus, sibi videri honestissimam. Quum id videretur omnibus absurdum, attulit hanc caussam, quod is
  1. Hoc est, nulla omnino olla. Plautina phrasis, ex. Trucul II, 2, 29.