Haec pagina emendata et bis lecta est
ba, Eutrapele; non divido filium; sola totaque sum mater.
- eu. Imo hic tibi, Fabulla, reclamat in os ipsa natura. Cur terra dicitur omnium parens? an quod gignat tantum? imo multo magis quod nutriat ea quae genuit. Quod aqua gignit, in aquis educatur. In terra nullum animantis aut plantae genus nascitur, quod eadem terra succo suo non alat: nec est ullum animantis genus, quod non alat suos foetus. Ululae, leones, et viperae educant partus suos; et homines suos foetus abiiciunt? Obsecro te, quid crudelius iis, qui prolem educationis taedio dicuntur exponere?
- fa. Abominanda dicis.
- eu. Atqui non perinde factum abominantur homines. Annon expositionis genus est, infantulum tenerum, adhuc a matre rubentem, matrem spirantem, matris opem ea voce implorantem, quae movere dicitur et feras, tradere mulieri, fortassis nec corpore salubri, nec moribus integris, denique cui pluris sit pecuniae pauxillum, quam totus infans tuus?
- fa. Delecta est mulier salubri corporis temperatura.
- eu. Hoc medici certius iudicent, quam tu. Sed finge heic illam tibi vel parem, vel aliquanto, si vis, superiorem: an nihil interesse censes, utrum infans tenellus cognatum illum et familiarem hauriat succum, et calore iam assueto foveatur, an alienis cogatur assuescere? Triticum in aliud solum iactum degenerat in avenam aut siliginem: vitis in alium collem translata mutat ingenium: plantula revulsa a parente terra flaccescit ac velut emoritur; eoque quantum fieri potest, cum terra nativa transferunt.
- fa. Imo narrant, plantas translatas et insitas exuere sylvestre ingenium, et fructus edere generosiores.
- eu. At non protinus ut natae sunt, o bona. Veniet et olim hoc tempus, si Deus voluerit, ut adolescentem tuum ableges ab aedibus, literis iam ac severioribus disciplinis imbuendum, quae functio patris est potius, quam ma-