Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/353

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

decem linguas bubulas fumo duratas.

eu. Istas malim quam decem linguas lusciniarum. Non reiicio conditionem: verum contractum hunc ratum esse nolim priusquam intercesserit stipulatio.
fa. Addatur si libet, et si qua est alia cautio.
eu. Id fiet ex animi tui sententia, post mensem exactum.
fa. Quin potius nunc fit ex animi mei sententia?
eu. Dicam: quia vereor ne post mensem non sit eadem animi tui sententia. Itaque et tibi solvendum esset duplex praemium, et mihi duplex esset sumenda opera, persuadendi, ac dissuadendi.
fa. Age, fiat ut voles. Sed interim perge demonstrare, quare viri sexus sit praestantior foemineo.
eu. Video te meditatam hanc monomachiam: quam ob rem in praesentia quidem consultius arbitror tibi concedere. Congrediar alias, sed armatus, nec absque subsidiario milite. Nam ubi lingua res geritur, ne septem quidem viri pares sunt uni foeminae.
fa. Nimirum hoc telo armavit nos natura: quanquam ne vos quidem elingues estis.
eu. Fortassis: sed ubi puellus?
fa. In conclavi proximo.
eu. Quid illic? Coquit olus?
fa. Nugator; apud nutricem est.
eu. Quam mihi nutricem narras? an est alia nutrix, quam ea, quae mater est?
fa. Quidni? vulgo fit.
eu. Pessimum mihi nominas auctorem rei bene gerendae vulgum, Fabulla. Vulgo peccant, vulgo luditur alea, vulgo commeatur ad fornices, vulgo fraudatur, potatur, insanitur.
fa. Sic amicis visum est: censuerunt enim, parcendum huic aetati tam tenerae.
eu. Atqui si natura dedit vires ad concipiendum, haud dubie dedit et ad lactandum.
fa. Probabile quidem est.
eu. Dic mihi, nonne sentis esse dulcissimum matris vocabulum?
fa. Sentio.
eu. Itaque si fieri posset, patereris aliam mulierem esse matrem tui partus?
fa. Minime gentium.
eu. Cur igitur volens plusquam dimidiatum matris nomen transfers in foeminarn alienam?
fa. Bona ver-