Haec pagina emendata et bis lecta est
lam auditam, ne excideret, describere cuperet, damnavit cogitationem tam asininam, quum ungulas intueretur solidas.
- fa. Et merito.
- eu. Ergo lippientibus oculis, minus videt animus: oppletis sordibus auribus, minus audit: ubi cerebrum occupat pituita, minus olfacit; ubi stupet membrum, minus sentit: ubi malis humoribus vitiata est lingua, minus gustat.
- fa. Negari non potest.
- eu. Non ob aliud, nisi quia vitiatum est organum.
- fa. Arbitror.
- eu. Nec inficiaris, plerunque vitiari cibo potuque.
- fa. Fateor; sed quid isthuc ad bonam mentem?
- eu. Proinde quid lolium ad perspicaces oculos?
- fa. Quia vitiat organum animi.
- eu. Probe respondes. Verum illud expedi: unde fit, quod alius alio celerius intelligit, ac tenacius meminit? alius alio citius irascitur, aut moderatius odit?
- fa. Sic conditus est animus.
- eu. Non sic elaberis. Unde fit, ut qui prius fuit ingenio celeri, felici memoria, postea fiat obliviosus ac tardus, sive plaga, sive casu, sive morbo, sive senio?
- fa. Tu nunc mihi videre sophistam agere.
- eu. Proin tu contra fac agas sophistriam.
- fa. Opinor hoc te velle dicere, quod animus quemadmodum cernit et audit per oculos et aures, ita per organa quaedam intelligit, meminit, amat, odit, irascitur et placatur.
- eu. Recte coniectas.
- fa. Quae tandem sunt ista organa? et ubi sunt?
- eu. Oculos ubi sunt, vides.
- fa. Et aures, et nares, et palatum ubi sit, scio. Et toto corpore contactum esse video, nisi quum stupor occupat membrum.
- eu. Amputato pede, tamen intelligit animus.
- fa. Intelligit; itidem et manu.
- eu. At qui uehementem plagam accipit in tempus capitis, aut in occipitium, concidit mortuo similis, omnique sensu suo vacat.
- fa. Istuc aliquoties vidi.
- eu. Ex hoc colligis intra cranium esse intellectus, voluntatis ac memoriae organa, minus quidem crassa, quam sunt aures et oculi, sed tamen