Haec pagina emendata et bis lecta est
materialia; quandoquidem et spiritus, quos habemus in corpore subtilissimos, corporales sunt.
- fa. An ista quoque vitiantur cibo potuque?
- eu. Maxime.
- fa. Cerebrum procul abest a stomacho.
- eu. Ita summa fumarii pars abest a foco; tamen illi si insideas, senties vaporem.
- fa. Non experiar.
- eu. At si mihi non credas, sciscitare e ciconiis. Itaque refert qui spiritus, qui vapores a stomacho subvolent in cerebrum et in organa mentis. Nam hi si crudi sint ac frigidi, recidunt in stomachum.
- fa. Nae tu mihi metam distillatoriam describis, qua ex floribus herbisque succum exhalantem excipimus.
- eu. Haud ita male coniectas. Nam hepar, cui fel adhaeret, ignis loco est, stomachus patella; cranium summae metae colophon; atque adeo, si vis, nasus fistulae plumbeae vice fungatur. Itaque ex hoc mutuo fluxu ac refluxu humorum nascitur fere quidquid est morborum, ut varie delabitur varius humor nunc in oculos, nunc in stomachum, alias in scapulas, interim in cervicem, aliove. Quoque magis intelligas; cur qui vino immodico sese ingurgitant, sunt male memores? Qui cibis aluntur subtiliorum spirituum, minus torpent ingenio? Cur coriandrum memoriam emendat: elleborus mentem purgat? Cur expletio vehemens epilepsim adducit, quae stuporem adfert simul omnibus sensibus, quemadmodum et somnus profundus? Denique ut immodica sitis aut inedia ingenii memoriaeque vim elidit in pueris, ita cibus immodicus in pueris gignit ingenii stuporem, si credimus Aristoteli, nimirum igniculo mentis velut obruto ingesta materia.
- fa. Estne igitur corporeus animus, ut a rebus corporalibus afficiatur?
- eu. Animi rationalis natura non corrumpitur quidem ipsa, sed organis vitiatis impeditur illius vis et actio: velut artifex frustra valet arte, si destituatur idoneis instrumentis.
- fa. Quanta quave specie est animus?
- eu. Ridicule percunctaris de magnitudine aut figura,